Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): JUVENIS

JUVENIS Homo, Infimi ordinis. Curia Generalis Catalaniae acta Gerundae sub Jacobo II. Rege Arag. ann. 1321: Quod aliquis rusticus, borderius, vel Juvenis Homo, vel alius quilibet, etc. Alio loco: Statuimus, quod aliquis Juvenis vel procurator draperii, etc. Occurrit ibi non semel. Juvenibus opponuntur seniores, majores natu, id est, viri ordinis superioris, viri nobiles. Vide Junior.

Constit. MSS. Alfonsi II. reg. Aragon. ann. 1333: Ordinamus quod notarius, qui ibit cum Juvene seu procuratore, vel etiam ipse Juvenis vel procurator non possit recipere, nisi unum salarium una die. Ubi Juvenis appellari videtur Notarii scriba, vulgo Clerc de notaire.

Juvenis. Ludovicus VII. qui saepius Junior, inscribitur in Tabul. Carnot.: Concesserunt in perpetuum, absque omni penitus calumpnia deinceps et reclamatione, omnes penitus pastus de majoria Vouarum... Factum est hoc 1138. anno ab incarn. Domini, regnante Ludovico Juvene primo anno, etc.