Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): KALENDAE

KALENDAE, seu Festum Kalendarum, Wlug Beigo in Epochis cap. 7. Festum Kalcandach; ita appellant Scriptores, publicas illas ac superstitiosas laetitias, quas Kalendis Januarii, quibus annus aperitur, exhibuere primum Gentiles, usurpavere etiam postmodum Christiani, et quas utrique indecoris choreis, mulierumque aut ferarum assumptis formis ac vestibus foedabant, uti supra in voce Cervulus indicatum. Ea porro superstitio vigente Christianismo adeo invaluit, ut vix ab Ecclesia proscribi potuerit, atque adeo Episcopis, Conciliis, et summis Pontificibus, ad id vires suas conferentibus, ut patet ex Concilio Trullano can. 62. Romano sub Zacharia cap. 8. Turonensi II. cap. 17. 22. Autissiodor. can. 1. Capitulari Gregorii II. PP. pro Bavaris cap. 8. Attonis Episcopi Basileensis Capitulis cap. 79. Epistola ipsius Zachariae ad Bonifacium Mogunt. et Sermonibus ac Homiliis Patrum, qui gravius in ejusmodi Kalendarum spurcitias ac foeditates invehuntur, S. Augustini, S. Ambrosii Serm. 11. S. Maximi Taurin. Petri Chrysologi Serm. 115. denique Faustini Episcopi apud Bollandum 1. Januarii, et e Graecis Joannis Chrysostomi, sancti Asterii, et aliorum: quas quidem Kalendarum impietates et ludicras prophanasque superstitiones attigere etiam Tertullianus lib. de Idololatr. cap. 14. Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 40. Alcuinus lib. de Divin. Offic. cap. 4. Cyprianus in Vita S. Caesarii Arelat. sub fin. Anonymus in Vita S. Samsonis Episcopi Dolensis lib. 2. cap. 13. Vita S. Hugonis Abbatis S. Martini Eduensis num. 15. etc.

Licet, inquam, ab Ecclesia non semel proscriptae fuerint, indictis ad hanc diem jejuniis et litaniis, de quibus suo loco, quibus eae quodammodo expiarentur, et ut ludicrae et impiae festivitatis loco vera ac solida succederet; non potuere tamen tam alte radicatae prorsus evelli, adeo ut extremis etiam temporibus plus solito vires acceperint, et non a secularibus dumtaxat; sed et ab ipsis Episcopis et Sacerdotibus legantur usurpatae: imo, cum ab iis omnino abstinuissent Laici, eas obstinate retinuisse Clericos, atque ab iis solis usurpatas fuisse, testantur Theologi Parisienses in Epist. encyclica ann. 1444: Quid quaeso, fecissent (Episcopi) si solum Clerum sicut hodie his observantiis vacantem vidissent ! unde ejusmodi festivitati Festi Hypodiaconorum nomen inditum, non quod revera soli Subdiaconi has scelestas choreas ducerent; sed quod hac joculari appellatione nostri indicare voluerint, festivitatem hanc fuisse ebriorum Clericorum seu Diaconorum: id enim evincit vox Soudiacres, id est, ad litteram, saturi Diaconi, quasi Diacres saouls.

Cujusmodi autem fuerit, et quibus ineptiis constiterit, docet Beletus lib. de Divin. Offic. cap. 72. his verbis: Festum Hypodiaconorum, quod vocamus Stultorum, a quibusdam perficitur in Circumcisione, a quibusdam vero in Epiphania, vel in ejus octavis. Fiunt autem quatuor tripudia post Nativitatem Domini in Ecclesia, Levitarum scilicet, Sacerdotum, Puerorum, id est, minorum aetate et ordine, et Hypodiaconorum, qui ordo incertus est. Unde fit, ut ille quandoque annumeretur inter sacros Ordines, quandoque non, etc. Videtur sane ea Episcoporum, vel potius Clericorum lascivia a Graecis originem cepisse; cum in octava Synodo can. 16. ex versione Anastasii, (nam canon abest in Graeca Editione) legamus fuisse tum quosdam Laicos, qui secundum diversam Imperatoriam dignitatem videbantur capillorum comam circumplexam involvere atque reponere, (ita namque, ait hoc loco Anastasius, a cervice usque ad capita contorquebant, ut clericali more in rotundum tonsi viderentur) et gradum quasi sacerdotalem per quaedam indusia et vesti menta sacerdotalia sumere, et, ut putabatur, Episcopos constituere, superhumeralibus, id est, palliis, circumamictos, et omnem aliam Pontificalem indutos stolam, qui etiam proprium Patriarcham adscribentes, eum qui in adinventionibus risum moventibus Praelatus et Princeps erat; et insultabant, et illudebant quibusque divinis, modo quidem electiones, promotiones, et consecrationes, modo autem acute calumnias, et depositiones Episcoporum quasi ab invicem et per invicem miserabiliter et praevaricatorie agentes et patientes; talis autem actio nec apud gentes a saeculo unquam audita est, etc. Quae postrema verba satis innuunt, ejusmodi Clericorum ludibria in Occidente nondum nota fuisse.

Quod igitur sub exitum mensis Decembris initium sumeret prava illa festivitas, Libertas Decembrica appellata est, de qua idem Beletus cap. 120: Sunt nonnullae Ecclesiae in quibus usitatum est, ut vel etiam Episcopi et Archiepiscopi in Coenobiis cum suis ludant subditis, ita ut etiam sese ad lusum pilae demittant. Atque haec quidem libertas ideo dicta est Decembrica, quod olim apud ethnicos moris fuerit, et hoc mense servi et ancillae, et pastores velut quadam libertate donarentur, fierentque cum dominis suis pari conditione, communia festa agentes post collectionem messium: quanquam vero magnae Ecclesiae, ut est Remensis, hanc ludendi consuetudinem observent. videtur tamen laudabilius esse, non ludere. Vivebat Beletus in Ecclesia Ambianensi ann. 1182. ut auctor est Albericus in Chronico MS.

Inter ludicra hujus festivitatis praecipuum locum obtinebat electio Abbatis vel Episcopi stultorum, cujus ludibria hic perstringere placet ex Caeremoniali MS. Eccl. Vivar. ann. 1365. exarato fol. 153. Die 17. Decembris conveniunt omnes sclafardi et clericuli ut Abbatem eligant: quo electo cantatur Te Deum, et tunc per consocios subtollitur, et elevatur, ac super humeros ad domum, ubi caeteri pro potu sunt congregati, letanter deportatur, atque in loco ad hoc specialiter ornato et praeparato ponitur, statuitur et collocatur. Ad ejus introitum omnes debent assurgere, etiam dom. Episcopus si fuerit praesens, ac impensa reverentia consueta per consodales et consocios electo, fructus species et vinum cum credentia ei dentur, etc. Sumpto autem potu idem Abbas vel major succentor ex ejus officio absente Abbate incipit cantando ea quae secuntur; ab ista enim parte sclafardi, clericuli ceterique de suptus chorum debent esse simulque cantare, ceteri vero desuper chorum ab alia parte simul debent respondere... Sed dum eorum cantus saepius et frequentius per partes continuando cantatu tanto amplius ascendendo elevatur in tantum quod una pars cantando, clamando, è fort cridar, vincit aliam. Tunc enim inter se ad invicem clamando, sibilando, ululando, cachinnando, deridendo ac cum manibus demonstrando, pars victrix quantum potest partem adversam deridere conatur et superare, jocosasque trufas sine taedio breviter inferre. A parte Abbatis, Heros. Alter chorus, et nolic. nolierno. A parte Abbatis, ad fons sancti bacon. Alii, Kyrie eleison. Quo finito illico gachia (janitor) ex ejus officio facit praeconizationem sic dicendo: De par Mossenhor Labat è sos Cosselliers vos fam assaber que tot homs lo sequa, lay on voura anar, ea quo sus la pena de talhar lo braye. Tunc Abbas aliique domum exeunt impetum facientes. Juniores canonici chorarii scutiferique dom. Episcopi et canonicorum Abbatem comitantur per urbem, cui transeunti salutem omnes impertiunt. In istis vero visitationibus (quae usque ad vigiliam Natalis Domini quotidie vespere fiunt) Abbas debet semper deportare habitum, sive fuerit manta, sive tabardum, sive cappa una cum capputio de variis folrato. Ipsius erat, si quid indecorum in Choro fiebat, carpere et castigare.

Ex eodem Caeremoniali Episcopus stultus qui ab Abbate distinctus erat, eligebatur in festo SS. Innocentium eodem ritu quo Abbas stultorum: Deinde electus per sclafardos subtollitur et campanilla procedente portatur ad domum episcopalem, ad cujus adventum januae domus, absente vel praesente ipso dom. Episcopo, debent totaliter aperiri, ac in una de fenestris magni tinelli debet deponi, et stans dat ibi iterum benedictionem versus villam.

Sed et ludicris impia miscentes Episcopum sacra peragentem imitabantur. Idem Caeremon. sub festo S. Stephani fol. 100: Episcopus stultus ad Matutinas, Missam majorem et Vesperas cum suo capellano in episcopali cathedra marmorea decenter ornata debet per hos tres dies pontificaliter praesidere. Unde in introitu dictarum Horarum debet in vestiario cappa communi serica indui et ornari una cum mitra et sericis cyrothecis. Capellanus vero ejus cappa etiam communi serica induatur, portans in capite parvum pulvinar, sive cussinum loco capelli sive birreti; et sic ornati praecedentibus ceroferariis more solito cappis sericis ornati, una cum rege (apparitore) a dicto vestiario procedentes cum mansuetudine ad dictam cathedram perveniunt episcopalem, ubi una cum praedicto suo capellano ad ejus pedes sedente, habens semper crossam in manibus, residebit quamdiu Horae praedictae celebrabuntur. Subdiaconus Epistolam cantaturus, vel Diaconus Evangelium, uno genu flexo supplicationem ei impendebant, quos sua manu dextra signabat, etc. Verum finitis Matutinis, Missa et Vesperis, ejus capellanus alta voce dicat: Silete, silete, silentium habete. Chorus: Deo gratias. Episcopus stultus: Adjutorium nostrum, etc. Chorus: Qui fecit, etc. Episcopus: Sit nomen, etc. Benedicat vos divina majestas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. De Indulgentiis dandis: De par Mossenhor l'Evesque, Que Dieus vos donne gran mal al bescle, (jecur) Avec una plena balasta de pardos Et dos das de raycha de sot lo mento. Alia est formula indulgentiarum quae refertur ibid. fol. 133. sub festo S. Johannis Evangelistae, ubi eaedem caeremoniae atque diei praecedentis praescribuntur: Mossenhor ques ayssi presenz Vos dona xx. balastas de mal de dens, E à vos autras donas atressi Dona ia. coa de rossi.

Sed haec ludicra, seu potius crimina, ut loquitur Chrysologus, vel μωρὰς ϰαὶ βλάπτουσας τέρψεις, uti vocantur a S. Asterio, non semel evellere conata est Summorum Pontificum auctoritas. Exstant enim literae Petri Capuani Cardinalis Legati in Francia ann. 1198. quibus praecipit Odoni Episcopo Parisiensi et aliquot Canonicis ejusdem Ecclesiae, ut hocce festum, quod Fatuorum appellabatur, et in Ecclesia Parisiensi, ut in caeteris, invaluerat, penitus abolerent; quod dictus Episcopus aliique ad id nominati Commissarii executi sunt, facta ordinatione in Ecclesia deinceps observanda, quae habetur apud Gussanvillam post Notas ad Petrum Blesensem.

Saeculo duodecimo jam festum fatuorum fuerat correctum: Ex fideli relatione quamplurimum didicimus, quod in festo Circoncisionis Dominice, in eadem ecclesia (Parisiensi) tot consueverunt enormitates et opera flagiciosa committi quod locum sanctum, in quo gloriosa Virgo gratam sibi mansionem elegit, non solum feditate verborum, verum etiam sanguinis effusione plerumque contingit inquinari; et eatenus adinventio tam pernitiose temeritatis invaluit, ut sacratissima dies, in qua mundi Redemptor voluit circumcidi, festum fatuorum, nec immerito, generaliter consueverit appellari. Attendentes igitur quod in hiis diebus calamitatis et luctus, quos turbatio temporum et terrarum et precipue desolatio terre orientalis graviori perfudit amaritudine, potius debemus orationibus et lacrymis indulgere, quam hujusmodi vanitatibus et turpitudinibus inservire... Volentes in statum canonicum revocare quod in scandalum ecclesie temere noscitur pullulasse, auctoritate prefati legati, adhibita maturitate consilii, supradictam sollempnitatem ordinavimus in hunc modum: in vigilia festivitatis, ad vesperas, campane ordinate, sicut in dupplo simplici pulsabuntur. Cantor faciet matriculam in omnibus ordinate. Rimos, personas, luminaria herciarum, nisi tantum in rotis ferreis et in penna, si tamen voluerit ille qui capam redditurus est, fieri prohibemus. Statuimus etiam ne dominus festi cum processione vel cantu ad ecclesiam adducatur, vel ad domum suam ab ecclesia reducatur. In choro autem induet capam suam, assistentibus ei duobus canonicis subdiaconis, et tenens baculum cantoris, antequam incipiantur vespere, incipiet prosam Letemur gaudiis; qua finita, episcopus, si presens fuerit, vel decanus, absente episcopo, vel capellanus episcopi, utroque absente, incipiet vesperas ordinate et sollempniter celebrandas; hoc addito quod responsorium et Benedicamus in triplo, vel quadruplo, vel organo poterunt decantari; alioquin a quatuor subdiaconis indutis capis sericis responsorium cantabitur. Complectorium ordinate et sollempniter cantabitur. Pulsato autem uno classico ante matutinos, sicut in summis sollempnitatibus, matutini ab episcopo, vel decano, vel capellano incipiantur ordine debito consummandi; hoc adjecto, quod tercium et vi. responsorium in organo, vel triplo, vel quadruplo cantabuntur. Cantor matutinorum responsoria ordinabit. Missa similiter cum ceteris horis ordinate celebrabitur ab aliquo predictorum; hoc addito quod epistola cum farsia dicetur a duobus in capis sericis, et postmodum a subdiacono nichilominus perlegetur. Responsorium et Alleluia in triplo, vel quadruplo, vel organo, in capis sericis, cantabuntur, et erunt in missa iiiior procedentes. Vespere sequentes sicut priores a Letemur gaudiis habebunt initium, et cantabitur Letabundus, loco hymni. Deposuit quinquies ad plus dicetur loco suo, et si captus fuerit baculus, finito Te Deum, consummabuntur vespere ab eo quo fuerunt inchoate. Ultimum similiter completorium ordinate dicetur. Per totum festum, in omnibus horis, canonici et clerici in stallis suis ordinate et regulariter se habebunt. (Cart. N. D. Paris. I, p. 72-75, an. 1198).

Illud etiam interdixit Concilium Parisiense ann. 1212. part. 4. cap. 16: A festis vero follorum, ubi baculus accipitur, omnino abstineatur. Id est baculus Episcopalis. Praeterea Concilium Copriniacense ann. 1260. can. 2: Rursus cum in balleatione, quae in festo SS. Innocentium in quibusdam Ecclesiis fieri inolevit, multae rixae, contentiones, et turbationes, tam in divinis Officiis, quam aliis consueverunt provenire, praedictas balleationes ulterius sub intimatione anathematis fieri prohibemus. Vide Statuta Joannis Archiepisc. Cantuariensis ann. 1279. In Concilio Rotom. ann. 1445. cap. 11. vetantur ludi, qui Fatuorum vulgariter nuncupantur, cum larvatis faciebus, et alias inhoneste fieri in Ecclesiis aut Coemeteriis, etc. Huc etiam spectant, quae habentur in Necrologio Ecclesiae Parisiensis: 7. Idus Januarii ob. Hugo Clemens Decanus noster et Sacerdos, (frater Henrici Clementis Franciae Marescalli)... Procuravit etiam salubriter et devote, quod festum B. Joannis Evangelistae post Nativitatem Domini, quod prius negligenter et joculariter agebatur, solenniter et devote celebraretur in Ecclesia nostra, etc.

Sed hisce Ecclesiasticis statutis vix aboleri et extingui potuit, adeo ut longe postea etiam obtinuerit in Anglia: quod sane colligere licet ex Inventario ornamentorum Ecclesiae Eboracensis ann. 1530. in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 169. ubi haec legimus: Item una mitra parva cum petris pro Episcopo puerorum. Infra: Item unus annulus pro Episcopo puerorum, et duo archys, unus in medio ad modum Crucis cum lapidibus in circumferentiis, etc. Decanorum Kalendae rurales, in Concilio Rotomag. ann. 1313. cap. 6.

At in Gallia videtur desiisse, ex quo serio manum admovit Facultas Theologiae Parisiensis ann. 1444. 12. Martii, missa ad id Epistola encyclica ad Galliae Praesules, damnatoque, pleno Theologorum consessu, hocce festo, in quo Sacerdotes ipsi ac Clerici Archiepiscopum, aut Episcopum, aut Papam creabant, eumque Fatuorum appellabant: Divini ipsius Officii tempore larvati, monstruosi vultibus, aut in vestibus mulierum, aut leonum, vel histrionum, choreas ducebant, in Choro cantilenas inhonestas cantabant, offas pingues supra cornu altaris juxta celebrantem Missam comedebant, ludum taxillorum ibidem exarabant, thurificabant de fumo foetido, ex corio veterum sotularium, et per totam Ecclesiam currebant, saltabant, etc. Verba sunt citatae Epistolae, quam edidit Savaro, et ex eo Gussanvilla. Similia fere habet Concilium Basileense sess. 21. extr. ubi etiam festum fatuorum appellatur. Sed de hoc festo alia tradunt Cognatus in Histor. Tornacensi, et Marlotus in Metropoli Remensi, ad ann. 1509. Similem vesaniam in rebus sacris Michaëlis μεθυστοῦ Imp. recitant Constantinus Porphyrogen. in Basilio num. 21. Edit. Combefisii, Continuator Theophanis lib. 4. n. 38. Symeon Logotheta in eod. Michaële num. 18. et alii.

Etquidem adeo invaluerat haec festivitas, atque Clericorum lasciviae ita erat accommoda, ut ann. 1406. in jus vocatus fuerit quidam clericus qui in Episcopum stultum cleri Gradacii dioecesis Vivar. electus sollempnitates facere et onera supportare ad quae ipse ut Episcopus et alii episcopi sic electi, facere tenetur et sunt facere assueti, non fecerat et facere recusabat. Res diu coram Officiali Vivariensi agitata, tandem trium e praecipuis Canonicis arbitrorum judicio permissa est. Horum sententiam exscribemus ex Schedis D. Lancelot: Ideo per hanc nostram diffinitivam sententiam quam proferimus in hiis scriptis declarationem, arbitrium et pronuntiationem nostras sedentes pro tribunali, prout supra continetur, venerabili signo sanctae Crucis nos munientes dicentes, In nomine P. et F. et Sp. S. Amen. Pronuntiamus, arbitramur, cognoscimus, sententiamus et declaramus dictum Abbatem et ejus praecessorem legitime et debite probasse intentionem suam et partis suae, et dicta, proposita et replicata ex adverso non obstare, idcircoque dictum Guillelmum Raynoardi tanquam Episcopum stultum ad solvendum prandium, per Episcopum stultum dari et solvi consuetum, per dictumque Guillelmum substractum sine causa, condempnamus, et pro hoc dictum Abbatem et ejus clerum in possessione sua dictae electionis pari sententia restituimus et reducimus. Et ut nostra sententia debitum sortiatur effectum, volumus, ordinamus, praecipimus et mandamus, quod idem Guillelmus Raynoardi ut Episcopus stultus dare et solvere teneatur ipsi Abbati et clericis qui consueverunt in hujusmodi actu interesse, prandium in festo proxime venienti B. Bartholomei Apostoli in loco de Gradacio et in loco ibidem consueto; neutram dictarum partium ex certis causis animos nostros moventibus in expensis factis tam in causa et causis litigii quam causa compromissoria praesenti condempnantes, declarantes quod una pars ab alia, et e contra, nichil petere possit, exigere seu recuperare ratione expensarum praedictarum, etc.

Variae fuerunt hujusce festivitatis, pro diversis Ecclesiis in quibus recepta erat, appellationes, quemadmodum et diversis diebus celebrata: festum Hypodiaconorum, Stultorum, Fatuorum, Innocentium, etc. dictam passim reperimus. Statuta Ecclesiae Nivern. ann. 1246. apud Marten tom. 4. Anecd. col. 1070: Item, quia in festo stultorum, scilicet Innocentium et anni novi in Ecclesia vestra multa fiunt, sicut intelleximus, inhonesta, etc. Durandus Ration. divin. Offic. lib. 7. cap. 42. de S. Stephano: Subdiaconi vero faciunt festum in quibusdam ecclesiis in festo Circumcisionis, ut ibi dictum est, in aliis in Epiphania, etiam in aliis in octavis Epiphaniae; quod vocant festum stultorum. Quia enim ordo ille antiquitus incertus erat... ideo Subdiaconi certam ad festandum non habent diem. Cetera quae ad hanc festivitatem spectant silebimus; unum dumtaxat subjiciemus ex MS. codice Bellovac. ann. circiter 500. ubi ia. haec occurrit rubrica Dominus Cantor et Canonici ante januas Ecclesiae clausas stent foris tenentes singuli urnas vini plenas cum cyfis vitreis, quorum unus Canonicus incipiat, Kalendas Januarias, etc. tunc aperiantur januae. Et alibi: Hac die incensabitur cum boudino et saucita. Vide Abbas Conardorum et Abbas Esclaffardorum.

Ritu minus indecenti in ecclesia Rotomagensi celebrabatur Festum Innocentium, ut patet ex Ordinar. MS. ejusd. eccl.: Hoc finito (hoc est, finita processione, quae fiebat post Vesperas S. Joannis Evang.) duo pueri tunicis et amictis inducti, tenentes candelabra cum cereis ardentibus, et omnes pueri ecclesiae in cappis tenentes cereos ardentes, cum suo episcopo exeant de vestiario bini et bini cantantes R'. Centum quadraginta; et processione ordinata veniant per chorum et eant ad altare Innocentium et ibi stationem faciant, et finiatur ibi, et tres pueri cantent: Hi empti sunt. Quo finito sequitur antiphona, Innocentes: tres pueri V'. Letamini: episcopus orat. Deus hodierna die. In reditu antiphona vel R'. de S. Maria, ad placitum: duo presbyteri (l. pueri) cantent V'. Post partum: episcopus orat. Deus qui salutis. Pueri dicant Benedicamus. Sequitur benedictio episcopi, et dicat unus puer alta voce, Humiliate vos ad benedictionem; et alii respondeant, Deo gratias: Benedictio: dominus episcopus, Benedicat vos, etc. Deinde ubi de Matutinis ejusdem festi: Dum ix. lectio legetur, pergant pueri ad vestiarium; qua finita exeant bini et bini cum cereis ardentibus cantantes R'. Centum quadraginta: tres pueri cantent V'. et prosam ante altare in modum coronae, illud finiant; quo finito incipiatur Te Deum... Ad missam, omnes pueri in capis in medio chori regant chorum, episcopus incipit officium, Ex ore infantium,... Kyriel et Gloria festive;... Graduale pueri, ut praenotatur, Anima nostra V'. Laqueus; episcopus, cum eo omnes pueri in modum coronae, Alleluia, Hi sunt qui, cum sequentia, episcopus incipiat, Celsa pueri; Evangelium in cantu, Angelus Domini apparuit; Credo; offertorium, Anima nostra, quod incipiatur ab episcopo;... deinde offerant omnes quod voluerint, ut supra notatur. Secreta, Adesto Domine muneribus. Praefatio, Quia per incarnati. Sanctus, festive. Communicantes, Agnus festive. Communio, Vox in Rama. Postcommunio, Votiva... Ad vesperas antiphonae cum neuma finiantur. Antiph. Tecum principium... Domnus episcopus cum eo duo tunicati R'. Justi in perpetuum... Antiph. O quam gloriosum; Psalmus Magnificat, et tamdiu cantetur Deposuit potentes, quod baculus accipiatur (ab eo) qui accipere voluerit. Vespere finiantur a dietario.

In ecclesia Tullensi duo, ut ita dicam, eligebantur Innocentium episcopi; unus suo ordine ex canonicis, qui expensas hujusce festi suppeditare sub poena ignominiae et canonicalium emolumentorum privatione tenebatur: alter ex pueris vel junioribus ecclesiae, qui personam episcopi ageret. De utriusque electione et officio ita habent Statuta MSS. ejusd. eccl. collecta ann. 1497. fol. 65. v°: De festo et episcopo Innocentium... Quolibet anno assignatur ista festivitas uni canonico, secundum ordinem receptionis suae ad praebendam, fitque ipsa assignatio post coenam diei Innocentium; ita quod is qui illa die festum peregit, gratias refert episcopo et toti comitivae ac excusari petit, si in aliquo defecit; et finaliter pileum romarini vel alterius confectionis floreum exhibet ipsi episcopo, ut tradat canonico in receptione sequenti constituto ad futurum annum ipsum festum agendum, vel ejus procuratori: si enim absens fuerit, jam erit per tres menses ante diem hujusmodi, ut procuratorem ad id mittat, interpellandus per litteras capituli... Tunc si venerit aut miserit procuratorem ad recipiendum et subeundum onus ipsum, admittitur; et si est dubium de variatione aut illusione, exigitur cautio. Si vero talis interpellatus cederet praebendae, is qui succederet non reciperetur in illa donec cavisset ipsum festum pro et nomine ipsius cedentis et non suo facere: si autem facere contemneret adveniente festo, suspenderetur cappa nigra in raustro (l. rastro) medio chori, et tandiu ibi maneret in illius vituperium, quandiu placeret subdiaconis feriatis et pueris chori; et in ea re non tenerentur nobis capitulo obedire. Pariter fieret contra praesentem praebendam, si similiter contemneret, nec uterque, tam absens quam praesens, non cedens praebendae, unquam participare in quibusque suis emolumentis ecclesiae poterit, donec hujusmodi festum fecerit et contemptum praedictum emendaverit. Verum de rigore is qui festum ipsum agit, non tenetur convivare, nisi eos, qui de Innocentibus computantur... Fiunt ibi moralitates vel simulacra miraculorum cum farsis et similibus jocalis, semper tamen honestis. Nec est praetereundum quod Sabbato primo in Adventu Domini, conveniunt post completiorum omnes pueri et subdiaconi feriati, qui in numero dictorum Innocentium computantur, et ibi eligunt episcopum alterum ex pueris pro instante tunc Innocentium festo, qui illico assumitur et cantantibus omnibus Te Deum laudamus, pulsantibus utique campanis, portatur ad cathedram retro altare B. Mariae, ubi primo episcopi Tullenses intronizantur, et ibi sedet; completoque Te Deum et in fine, alter eorum dicit collectam festi Innocentium, et tunc adiscit episcopus officium ejus, ita quod adveniente festo, indutus mitra et pontificalibus insigniis, baculo pastorali praedelato, officium agit episcopi in utrisque vesperis vigiliae et diei, ac in matutinis et missa sedens aut stans, prout sibi placet, in stallo superiore episcopi et benedictionem impendat, ceditque eidem pro dictis Horis dominus episcopus. Ipsa autem die de mane equitare habet idem episcopus Innocentium ad monasteria SS. Mansueti et Apri per civitatem transeundo in comitiva suorum aequalium, quibus etiam majores et digniores personae dignitatum comitantur per se vel suos servitores et equos, et descendentes ad fores ecclesiarum praedictarum intonat unam antiphonam et dicit episcopus orationem, sibique debentur a quolibet monasteriorum eorundem xviij. den. Tullenses, qui si illico non solvantur, possunt accipere libros vel vadia, et decanus canonicus qui festum facit, tenetur eidem episcopo providere de equo, chirotecis et bireto. Cantatis ejusdem diei vesperis, episcopus ipse cum mimis et tubis procedit per civitatem cum sua comitiva, via qua fiunt generales processiones... In octavis Innocentium rursus vadit episcopus cum omni comitiva sua in habitibus suis ad ecclesiam B. Genovefae, ubi cantata antiphona de ipsa virgine cum collecta, itur ad domum parochialem ejus ecclesiae vel alibi, ubi magister et fratres domus Dei, quibus ipsa ecclesia est unita, paraverint focapam unam, poma, nuces, etc. ad merendam oportuna; et ibi instituuntur officiarii ad marencias super defectibus aut excessibus in officio divino per totum annum commissis, qui defectus seu marenciae... applicantur ad convivandum episcopum et ceteros de numero Innocentium in crastino Innocentium, quo omnes vadunt per civitatem post prandium, faciebus opertis, in diversis habitibus, et si quae farsae practicari valeant, tempore tamen sicco, fiunt in aliquibus locis civitatis, omnia cum honestate; et in regressu acceditur denuo ad dominum canonicum seu ejus procuratorem ac locum, ubi factum est festum Innocentium, qui tenetur adhuc ministrare merendam ex reliquiis praecedentis diei.

Verum iis omnibus praestant Literae Caroli VII. reg. Franc. ann. 1445. 17. Apr. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1804. in quibus ludicra, imo impia hujusce festi perstringuntur, quae abolere frustra tentassent Concilium Basileense et Theologi Parisienses, nisi accessisset auctoritas regia, atque ejusmodi vesaniam severius damnasset: Charles, etc. Nostre amé et féal conseiller l'évesque de Troyes nous a fait exposer en complaignant, que combien que... par le decret (du Concile de Basle) est expressément deffendu aux gens et ministres de l'église certaine dérisoire et scandaleuse feste, qu'ils appellent la feste aux fols, laquelle en plusieurs églises cathédrales et autres collégiales estoit accoustumé de faire, environ les festes et octave de Noël, en laquelle faisant iceux gens d'église irrévérences et dérisions de Dieu nostre créateur, et de son saint et divin office, au très grand vitupere et diffame de tout l'estat ecclésiastique, faisoient toutes églises et lieux saints, comme dehors, et mesmement durant le divin office plusieurs grandes insolences, dérisions, mocqueries, spectacles publics, de leurs corps déguisements, en usant d'habits indécents et non appartenants à leur estat et profession, comme d'habits et vestements de fols, de gens d'armes et autres habits séculiers, et les aucuns usants d'habits et vestements de femmes, aucuns de faux visages, ou autres telles illicites manieres de vestements, et apostatant de leur estat et profession; par lequel decret tous les abus et autres que l'on a coustume de faire à ladite feste, eussent esté sur certaines peines deffenduës; et nous pareillement, en tant que faire le pouvons, l'eussions deffendus: ... néantmoins cette présente année, auxdites festes des Innocents et Circoncision derrain passées,... ils (les ecclésiastiques de Troyes) firent et ont fait ladite feste aux fols en plusieurs excez de mocqueries, spectacles, déguisements, farces, rigmeries et autres telles folies, qu'ils n'avoient oncques mes fait de mémoire d'homme... Toutes lesquelles choses venues à la connoissance de la Faculté de Théologie de nostre université de Paris, et qui leur a semblé que telles choses ne se doivent aucunement taire ou dissimuler, les maistres d'icelle Faculté de Théologie, pour obvier de leur pouvoir aux grands maux et excez dessusdits,... par grande et meure déliberation, ont fait et compilé certaine notable epistre, pour icelle de par eux envoyer aux prélats et chapitres de nostredit royaume, en détestant et condamnant ladite damnable feste, comme superstitieuse et paganique, laquelle premiérement eut son introduction et commencement des payens et incrédules idolatres, comme bien expressement dit monsieur S. Augustin... Mais parceque aucuns d'iceux, qui veulent faire et continuer ladite feste, par leur fole outrecuidance et présomtion ont dit et dient encore, que veuille ou non nostre conseiller, et nonobstant lesdites eonclusions et véritez théologiques, ils la feront encore,... nostre dit conseiller nous a humblement supplié que sur ce nous lui veuillons bailler et faire bailler par nos officiers confort et aide, autant que besoin ly en sera. Pourquoy nous considérans, etc.

Tam alte inerat clericorum animis haec vesania, ut radicitus eam evellere hactenus tentare non ausi fuerint horum temporum sapientiores, quam sensim pedetentimque resecare satius esse duxerunt. Sic moderate se gessit capitulum Autissiodorense, ut legitur inter Probat. Hist. Autiss. pag. 310. et seqq. Primo quidem anno, scilicet 1395. ut servitium honeste fieret, nec ponerentur aliqua mala verba statuit. Anno 1396. sumpta occasione belli contra Saracenos, ut nullum signum festi fatuorum penitus fiat hac vice ordinavit. Anno 1400. Capitulum ordinavit quod de caetero omnes, qui de Festo fatuorum fuerint, non pulsent campanam capituli sui post prandium, dempta prima die, in qua suum episcopum eligent, et etiam quod in suis sermonibus fatuis non ponant seu dicant aliqua opprobria in vituperium alicujus personae, sub poena amissionis distributionum suarum per quindecim dies, etc. Eodem anno obtinuerat episcopus, quod illi de Festo fatuorum in ecclesia Autiss. non poterant facere capitulum, et quod procuratores non poterant uti officio procurationis, et quod nullus poterat post cantationem Horarum in ecclesia Autiss. clamare la Fête aux fous. 2. Dec. 1401. abbas Pontigniaci praedicavit in capitulo de abolendo Festum fatuorum, quod dictum festum non erat, nec unquam fuerat a Deo nec Ecclesia approbandum seu approbatum... Die tertia proposuit dom. decanus... conclusum fuisse per Universitatem Paris. abolendum dictum festum; quod Universitas erat intentionis et propositi haec facere publice praedicari per universas ecclesias regni Franciae, ... et ipsum festum annullare etiam per invocationem brachii saecularis... Omnes dicti domini capitulantes, ut sequitur in sua deliberatione, per capita, singulariter singuli, quod dictum Festum fatuorum annullaretur, et quod super hoc fiet aliqua bona ordinatio per dominos capitulantes, quam habebunt ipsi, qui dictum festum subdiaconi celebrabunt, tenere; et quod nullus sermo in dicto festo infra ecclesiam fieret, quodque nullus ecclesiam ipsam intraret, maxime dum celebrabuntur divina, nisi indutus suis vestibus ecclesiasticis. Nihilominus ad habendum aliquam memoriam de dicto festo, fieret die Circumcisionis Domini festum, quod dicetur subdiaconorum, quemadmodum die festi S. Johannis, presbyteri; die Innocentium, pueri in albis; et die S. Stephani, diaconi...... 12. Dec. 1407. quia aliquibus dubitabitur utrum ista ordinatio de dicto festo non faciendo, solum teneretur pro isto anno, vel perpetuo: propterea iterato de consensu omnium dominorum de capitulo... statutum et conclusum, quod dicta ordinatio de dicto Festo fatuorum non faciendo, perpetuo et inviolabiliter custodiatur et teneatur. 2. Jan. 1410. decanus exposuit, quod cum jam diu est, ...... extiterit ordinatum, quod.... deinceps Festum fatuorum amplius non fieret; .... nihilominus tamen, spretis omnibus et defensionibus, plures de ecclesia canonici tortarii, capellani et clerici, Deum prae oculis non habentes, ultro dictum festum fecerunt. xviij. Dec. 1411. fuit hodie ordinatum, quod statutum factum die Lunae in vigilia S. Luciae ann. cccc. vij. quod Festum fatuorum omnino tolleretur perpetuo, ut in eodem continetur, observetur inviolabiliter.

Ejusdem festi deliramenta rursum graphice depingit Ludovicus archiepiscopus Senonensis in Stat. ann. 1445. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 96: Paveant igitur et erubescant observantes cujusdam festivitatis ritum nefarium, quem sui praepositores Festum fatuorum vocant, quem procul dubio diabolica institutio sub venerabili nomine Domini et jocunditatis dierum natalitiorum ejus sacerdotibus et clericis in multis ecclesiis observandum tradidit, quibus diebus omni sanctimoniae studere deberent, et spurcitiis et immunditiis se se conferunt et applicant tempore divini servitii, larvatos et monstruosos vultus deferendo cum vestibus mulierum, aut lenonum vel histrionum, choreas in ecclesia et choro ejusdem ducendo, cantilenas inhonestas cantando, offas pingues super cornu altaris juxta celebrantem missam comedendo, ludum taxillorum ibidem exercendo, de fumo fetido et ex corio veterum sotularium thurificando, per totam ecclesiam liguriendo, saltando, turpitudinem suam non erubescendo, nudos homines sine verendorum tegmine inverecunde ducendo per villam et theatra in curribus et vehiculis sordidis ad infamia spectacula pro risu astantium et concurrentium se transferendo, turpes gesticulationes sui corporis faciendo, verba impudicissima atque scurrilia proferendo et multas alias abominationes, quarum pudet reminisci, faciendo, et quod recte vocatum est hoc flagitiosum coagulum, Festum fatuorum, videlicet coagulatio malorum hominum exultantium in rebus pessimis.

Sed et virgines Deo sacras ejusmodi lasciviis operam dedisse discimus ex Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 18. r°: Item inhibemus ne de caetero in festis Innocentum et B. M. Magdalenae ludibria exerceatis consueta, induendo vos scilicet vestibus secularium, aut inter vos seu cum secularibus choreas ducendo. Ubi de monialibus Villae-Arcelli. Rursum fol. 358. v°: In festo S. Johannis et Innocentium nimia jocositate et scurrilibus cantibus utebantur (moniales monast. Villaris) ut pote farsis, conductis, motulis: praecepimus quod honestius et cum majori devotione alias se haberent. Consule Du Tilliot in Comment. ad hist. Festi stultorum part. 1. edit. ann. 1751.

Kalendae, Conventus Presbyterorum singulis Kalendis mensium. Charta ann. 1087. apud Sammarthanos in Abbatibus Vallis secretae: Cujus petitioni dominus Episcopus assentiens ... illud altare ordinavit, .... ita quidem salva justitia in Synodis et Kalendis, ut Sacerdos illius loci Praelatis suis obediat, sicut antea. Id est, ita ut Presbyter loci illius, sicut caeteri Decaniae Sacerdotes, per singulas Kalendas convenire teneatur. De conventu Presbyterorum singulis Kalendis mensium, agunt Hincmarus Remensis in Capitulis ad Presbyt. cap. 15. Riculfus Suessionensis in Constit. cap. 20. Aitho in Capitular. cap. 29. Regino lib. 2. cap. 216. Burchard. lib. 2. cap. 164. etc. Instituti vero causam prodit Concilium Nannetense can. 15. et idem Hincmarus in Capitulis ann. 12. Episcopatus editis, cap. 1. scilicet ut collationem de poenitentibus suis haberent, et qualiter unusquisque poenitentiam suam faceret, vel, si forte aliquis contra parem suum discordiam haberet, ei reconciliaretur. Seu, ut Riculfus, ut de suo ministerio et religiosa conversatione atque de his, quae in eorum parochiis accidunt, sermonem haberent, etc. Hinc Calendas observare male Calendos, apud Eccardum in Probat. Originum Habsburgo-Austriac. col. 206. in Actis Murensis Monasterii pag. 9. est singulis Kalendis iis Clericorum collationibus interesse. Vita S. Udalrici cap. 6. de Presbyteris: Si per Kalendas more antecessorum suorum ad loca statuta convenirent, ibique solitas orationes explerent, etc. Concilium apud Pontem Audomari ann. 1279. cap. 21: Statuimus etiam ... ut Clerici moneantur in Synodis, in Ecclesiis Cathedralibus, atque Parochialibus, et etiam a Decanis ruralibus, in suis Kalendis, ut ipsi tonsuram et habitum deferant Clericis congruentes. Concilium Rotomagense ann. 1335. can. 11: Statuit praesens Concilium, quod singuli Dioecesani in suis Capitulis, seu Kalendis exponant casus dictae Sedi Apostolicae et Dioecesanis specialiter reservatos, etc. Statuta Synodalia Eccles. Catalaunensis ann. 1393. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 669: Quod Decani Christianitatis singulos hujusmodi ordinationis transgressores saltem ter in anno, videlicet infra xv. dies post celebrationem suorum conciliorum seu Calendarum... denuntiare teneantur.

Kalendae, Sodalitates ad pias causas, inquit Sambucus. Fratres Calendarum, qui vulgo Confratres, forte quod singulorum mensium Kalendis invicem convenirent, occurrunt in lib. 1. Decretal. S. Ladislai Regis Hungariae cap. 14. 39. et in Capitulis Laurentii Archiep. Strigon. cap. 46.

Kalendarii Fratres. Vide in Frater.

Kalendarum Festum. Comput. ann. 1480. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 342. col. 2: Item alia expensa ad causam donorum, quae fieri consueverunt dominis officiariis regiis, consulibus, accessoribus et aliis personis consuetis, in festo Kalendarum sive nativitatis Domini.

Kalendae Januarii, quibus Romae pueri domos ingredientes bona adprecantur. Cerem. Rom. ad calcem Cod. Ms. eccl. Camerac.: Hii sunt ludi Romani communes in Kalendis Januarii. In vigilia Kalendarum in sero surgunt pueri et portant scutum. Quidam eorum est larvatus cum maza in collo; sibilando sonant timpanum, eunt per domos, circumdant scutum, timpanum sonat, larva sibilat. Quo ludo finito, accipiunt munus a domino domus, secundum quod placet ei. Sic faciunt per unamquamque domum. Eo die de omnibus leguminibus comedunt. Mane autem surgunt duo pueri ex illis, accipiunt ramos olivae et sal, et intrant per domos, salutant domum: Gaudium et laetitia sit in hac domo; tot filii, tot porcelli, tot agni, et de omnibus bonis optant, et antequam sol oriatur, comedunt vel favum mellis, vel aliquid dulce, ut totus annus procedat eis dulcis, sine lite et labore magno.

Kalendis Januarii, mensam cum epistolis ratione divinationis parare, sortilegium est committere, in Vocabul. Jur. canon. Martini.

Kalendae AEliae, pro Kalendae Juniae. Vide Hofman. in voce, AEliae Calendae.

Kalendae Graecae, Proverbii genus, pro Numquam, quia Graeci non habent Kalendas more Latinorum, ut notant docti Editores ad Vit. S. Rosae tom. 5. Aug. pag. 971. col. 2: Apage, sat nugarum, ad Calendas Graecas haec impleta videbimus.

Kalenda, Pensitatio quae prima cujuslibet mensis die Canonicis conceditur, unde nomen sortita est. Obituarium Ecclesiae Morinensis MS.: Nota quod semper prima die cujuslibet mensis pro Kalenda quilibet Canonicus habet duodecim denarios.

Kalenda, pro quovis die. Vita S. Landrici Episcopi Metensis n. 11: Qui locus prius a Monachis cultus, in tantum cognoscitur esse immutatus, ut cum suppellex Ecclesiae, librorum scilicet caeterorum ministeriorum tali modo inde subtraherentur, per multos annos Kalenda festivitatis S. Landrici oblivionis rubigine tegeretur.

Intra Calendas, quid significet inquirit A. Gellius Noct. Attic. lib. 12. cap. 13. ubi Apollinaris Sulpicius: Qui jussus est intra Calendas pronuntiare, nisi Calendis pronuntiet, contra jussum vocis facit. Contra vero Gellius existimat eum et ante Calendas, et ipsis Calendis jure pronuntiare posse: cum omne tempus, quod Calendarum die includitur, intra Calendas esse recte dicatur.

Kalendae, Anni initium, vel primus dies: ita, ni fallor, accipienda haec vox, quae crebro occurrit in Tabulario Conchensi in Ruthenis charta 44: Et donat de censum 9. denarios Pogesos, et ad Calendas duos membros,... et ad messiones unum medium molton escorgatum, etc. Chartularium S. Petri de Domina fol. 116: Habemus unum mansum qui reddit per messiones 4. focarias magnas et optimas et sex capones... et per Calendas duos denarios per ublias. Chartul. Camalariense: In Vareniaco est unus mansus alodi, et debet in Maio multonem et agnum, et in Kalendis 1. sextarium segel.

Kalendae Martiae, a quibus veteres Franci annum auspicabantur. Decretum Tassilonis de popularibus Legibus § 12: Transactis tribus Kalendis Martiis, post has ancilla permaneat in perpetuum. Chronicon Fredegarii de Pipino: Evoluto anno praefatus Rex a Kal. Martiis omnes Francos, sicut mos est, Bernaco villa ad se venire praecepit. Vide Dissertationem quartam ad Joinvillam pag. 152. et supra in voce Annus.