Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAPIDO

LAPIDO, (LAPIDARE) Conviciis insectari. Hieronym. Epist. 2. ad Nepotianum: Lapidato jam Virginitatis libello, quem sancto Eucherio Romae scripseram. Spartianus in Pescennio: Inter Lapidationes execrationesque omnium. Macrob. lib. 2. Saturn. cap. 7: Quo dicto universitas populi ad solum Caesarem oculos et ora convertit, notantes impotentiam ejus hac dicacitate Lapidatam.