Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LARGUS

LARGUS, Amplus, diffusus. Hist. invent. S. Baudel. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 4. col. 1: Quod sepulchrum gloriosum, etiam a Gregorio Turonensi episcopo, miraculorum scriptore egregio, inter Largissima scripta celebratum. Confirm. privil. episc. Mimat. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 604: Quod ratione libertatum antiquarum dictae ecclesiae bullaeque aureae et pariagii, de quibus supra fit mentio, dicta declaratio fieri non potuit; quin ymo Largior erat et magis ampla, quam essent dicta pariagium et bulla super quibus fundabatur. Syllaba Larga, in Donat. provinc. pag. 171. et alibi. A Lat. Largus, genuino sensu, nostri Large, pro Liberal, dixerunt. Hinc Henricus comes Campaniae le Large cognominatus est; cujus appellationis rationem ita subdit Joinvilla in Hist. S. Ludov. edit. reg. pag. 20: Ce Henri desus dit fust conte de Champaingne et de Brie, et fu appelé le conte Henri le Large; et dut ainsi estre appelé, cur il fu Large à Dieu et au siecle. Le Doctrinal Ms.: Se vous estes cortois, et Larges et métans.

Ad Largum Vadere, Huc et illuc libere vagari, Gall. Aller ça et là. Cbarta ann. 1330. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 426: Cum sit res mali exempli, quod homo accusatus de morte duorum hominum, ita vadat ad Largum, etc.

Ad Largum modum facere misericordiam, id est, Largiter, large, benigne, in Chron. Danduli, apud Murator. tom. 12. col. 489.