Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LASSO

LASSO, (LASSARE) vox Italica, Relinquere, dimittere, Gall. Laisser. Vita S. Francae, tom. 3. April. pag. 393: Situlam... ad altare praedictum portavit et obtulit, ibique Lassavit. Vide Laxare.

Lit. Soldani apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 1. pag. 199: Fecerunt nobis preces, ut qualiscumque homo de eorum gente in terra nostra obiisset, in toto nostro regno, et Lassasset aliquam pecuniam aut merces, ut (a) sociis eorum apprehenderentur et ad parentes eorum deferrentur. Lescier, eodem sensu, in Ch. ann. 1320. Phil. comit. Ebroic. ex Tabul. archiep. Paris: Comme nostre très-chier seigneur et pere monseigneur Loys de bonne mémoire, jadis conte d'Evreus, que Diex absoille, eust Lescié en son testament, etc.