Close Window

Lewis : ullus

ullus, ullus, a, um; gen. ullīus; dat. ulli (gen. sing. ulli, Plaut. Truc. 2, 2, 38), adj. dim. [for unulus, dim. of unus], any, any one (usu. in neg. sentences; corresp. with aliquis in affirmations). In negative declarations (so most usually): neque praeter te in Alide ullus servus istoc nomine est, Plaut. Capt. 3, 4, 58: nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli, id. Curc. 4, 2, 12: nec ulla deformior species est civitatis quam illa, etc., Cic. Rep. 1, 34, 51: nulium, inquam, horum (signorum) reliquit, neque aliud ullum tamen, praeter unum pervetus ligneum, id. Verr. 2, 4, 3, § 7: nullā aliā in civitate ... ullum domicilium libertas habet, id. Rep. 1, 31, 47: Cluentii nummus nullus judici datus ullo vestigio reperietur, id. Clu. 36, 102: omnino nemo ullius rei fuit emptor, cui, etc., id. Phil. 2, 38, 97; cf.: neminem quidem adeo infatuare potuit, ut ei nummum ullum crederet, id. Fl. 20, 47: non possum equidem dicere, me ullā in cogitatione, etc., id. Rep. 1, 22, 35: neve ipse navem ullam praeter duos lembos haberet, Liv. 34, 35, 5.—After sine: ut plane sine ullo domino sint, Cic. Rep. 1, 43, 67: aditus sine ullā facultate navium, id. Verr. 2, 5, 3, § 6: sine ullo maleficio iter per provinciam facere, Caes. B. G. 1, 7; Cic. Off. 2, 11, 40: negant sapientem suscepturum ullam rei publicae partem, id. Rep. 1, 6, 10: communis lex naturae, quae vetat ullam rem esse cujusquam, nisi ejus, etc., id. ib. 1, 17, 27.

Esp., haud ullus, non ullus, emphat. for nullus: di sciunt, culpam meam istanc non esse ullam, Plaut. Merc. 3, 4, 41: deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullam esse diceremus, etc., Cic. Fin. 3, 15, 50; id. Brut. 90, 112; cf.: non ullam rem aliam extimescens, quam, etc., Planc. ap. Cic. Fam. 10, 18, 2: non ille honorem a pueritiā ... non ullum existimationis bonae fructum umquam cogitarat, Cic. Clu. 13, 39; id. Rosc. Am. 44, 128: virus haud ullum magis noxium est, Curt. 9, 1, 12.

Subst., any one, anybody, etc. (rare but class.): Tr. Quasi non sit intus (erus)! Am. Neque pol est, neque ullus quidem huc venit, Plaut. Rud. 2, 3, 10: nec ulli verbo male dicat, id. As. 4, 1, 55: numquam ulli supplicabo, id. Rud. 5, 2, 49: negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare, Caes. B. G. 1, 8: nec prohibente ullo, Liv. 5, 40, 4: ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quodam alio institueret, id. 34, 35, 9: reor non ullis, si vita longior daretur, posset esse jucundior, Cic. Tusc. 1, 39, 94: nec ullis aut gloria major aut augustior honor, Tac. Or. 12.

In questions implying a negation (rare but class.): est ergo ulla res tanti, aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni nomen amittas? Cic. Off. 3, 20, 82: an deus est ullus suavis Suaviatio? Plaut. Bacch. 1, 2, 12: cui nescio an ulla pars operis hujus sit magis elaborata, Quint. 9, 4, 1.

In hypothetical clauses: hunc si ullus deus amaret, Plaut. Bacch. 4, 7, 20: si ullo pacto ille huc conciliari potest, id. Capt. 1, 2, 28; cf.: si posset ullo modo impetrari ut abiret, id. Mil. 4, 5, 8: si ullo modo est ut possit, Ter. Hec. 4, 4, 102: atqui si tempus est ullum jure hominis necandi, quae multa sunt, etc., Cic. Mil. 4, 9: si ulla mea apud te commendatio valuit, id. Fam. 13, 40: filio meo, si erit ulla res publica, satis, etc., id. ib. 2, 16, 5: si ullam partem libertatis tenebo, id. Q. Fr. 3, 1, 5, § 15: si vero non ulla tibi facta est injuria, sine scelere eum accusare non potes, id. Div. in Caecil. 18, 60.

In affirmative clauses (very rare; perh. not in Cic.): ita fustibus sum mollior miser magis, quam ullus cinaedus, Plaut. Aul. 3, 2, 8; cf. id. Rud. 3, 4, 49: ultra quam ullus spiritus durare possit, Quint. 8, 2, 17: dum amnes ulli rumpuntur fontibus, Verg. G. 3, 428: nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum, Facti crimen habet, Juv. 13, 209.