Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAXO

LAXO,² (LAXARE) Dimittere, sinere, Gall. Laisser. Gesta Purgationis Felicis: Dico illi ego: Molestus es mihi, tu homo immissus es: Laxa hinc te a me, id est, recede. Galli dicerent: Laissez moi là. Gregorius Tur. lib. 2. Hist. cap. 41: Quod minarentur sibi caesariem ad crescendum Laxare. Adde lib. 7. cap. 32. Acta Martyrii S. Vassii Mart. n. 1: Coepitque vir beatissimus omnia sua pauperibus erogare, et omnem suam familiam liberam Laxare, etc. Tabularium Abbat. S. Amantii Inculism.: Petrus Robertus de Ambairiaco in vitae suae fine fuit Monachus S. Amantii, et Laxavit S. Amantio totum quod habebat in terra, etc. aliam vero partem jam dudum Laxaverat. Tabul. Abbat. Belliloci in Lemovicib. num. 87: Dono bordariam meam quam senior meus Bernardus Laxavit S. Petro. Chronicon Ademari Caban.: Vurpivit Vanascum boscum, et Laxavit duo candelabra argentea, etc. Tabular. Caturcense: Ego Geraldus de Castro Gordonis Miles volens ire ad S. Sepulcrum... Laxo totam terram meam Aimerico filio meo, etc. Adde Catellam in Hist. Tolosana pag. 189. et in Histor. Occitan. pag. 787. Beslium pag. 424. etc.

Item pro Relinquere, dimittere, Lascher. Idem Gregorius lib. 4. cap. 16: Omne quod circuivi, Laxare non potero, sed sub mea hoc potestate... cupio retinere. Lib. 6. cap. 8: Et cur hodie induratus hominem, pro cujus vita rogaveram, non Laxasti ? Cap. 11: Et graviter injuriatus, tandem Laxatus est. Commodianus Instruct. 85: Si quidam doctores, dum expectant munera vestra, Aut timent personas, Laxant singula vobis. Testamentum S. Fulcranni Episc. Lutevensis sub finem: Vineas quas Aldegerius et Focedisclus, Laxaverunt mihi, dono Gontardo, etc. Baldricus Noviom. lib. 1. cap. 17: Ut militiae cingulo posthabito, Laxatoque conjugio, monastico habitu sumpto, sub sanctae conversationis regula se constringeret. Sic enim restituendum puto, pro Laxoque.

Hinc Faire lasche, Remissius agere, indulgentius habere, in Gest. Ludov. Pii cap. 17. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 155: Quant il (Pepin) fu là menez (à Treves en prison) cil qui garder le devoient, le firent si grant Lasche, ou apenséement ou par négligence, que il s'en eschapa par nuit. Ubi Vita ejusd. Ludov. ibid. pag. 112: Quo cum duceretur, et indulgentius haberetur, a suis custodiae noctu subducitur.

Laxare Votum. Le Roman de Vacce MS.: A l'Apostole ont envoyé, Cil a du vou le Roiz Laschié.

Laxa, Donatio, legatum. Charta Raymundi Comitis S. AEgidii, apud Catellum et inter Instrument. tom. 2. Gall. Christ. col. 230.: Qui impugnare praesumpserint donationes et Laxas quas illi faciunt, qui ad dominici Sepulcri liberationem vadunt. Alia Fulconis Comitis Andegav. apud Sammarthanos tom. 4. Gall. Christ. pag. 822: Concessit etiam omnes Laxas quae Monachis S. Sergii fient absque toto fevo Militum suorum. Alia ann. circiter 924. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 323. inscribitur: Laxa Immonis et Itiburgis quam fecerunt S. Martino.

Lexia, Vox ejusdem notionis et originis, nisi a Lez, vel Legs, Legatum, etymon ducatur. Charta Jacobi Regis Aragon. ann. 1272. qua Jacobo filio regnum Majoricanum concedit: Volumus etiam quod donationes et Lexiae quas fecimus de Castris et aliis rebus, habeant plenariam firmitatem. Libertates concessae Barcinonensibus a Petro Rege Arag. ann. 1283: Concedimus quod Vicarii et Bajuli possint facere compositiones, gratias, et Lexias de juribus Curiarum, sicut antiquitus fieri consuetum est.

Lessa, Eodem perinde significatu, in Monast. Angl. tom. 1. pag. 562: Eleemosynas quas mei homines facient de suis decimis, atque Lessas de suis substantiis, Deo et S. Nicolao concedo. Charta ann. 1164. ex Tabulario S. Germani Pratensis: Ea conditione tamen interposita, quod beneficia parrochianorum in infirmitate facta, et Ecclesiae S. Georgii collata, ubicunque sepulti fuerint, beneficia, inquam, quae vulgari nomine Lessa nuncupantur, Monachis S. Germani et Ecclesiae S. Joannis ex aequo dividentur. Determinatum quoque est, quod Lessa servorum S. Germani de Patrimonio facta nunquam nisi assensu Monachorum a Canonicis recipiantur, etc. Charta alia ibidem: De dimissis, id est Lessis, habebunt monachi medietatem unam, etc.

Lessum, item, in Charta Manassis Episcopi Aurelianensis, ann. 1142: Et duas partes omnium Lessorum mobilium rerum.

Lessa, Cowello et Anglis JC. significat locationem terrarum vel tenementorum alicui factam. Vox, ni fallor, ejusdem originis.