Close Window

Lewis : unde

unde, undĕ, adv., from which place, whence. Lit., of place. Correlatively: petere inde coronam Unde prius nulli velarint tempora musae, Lucr. 4, 5: nec enim inde venit, unde mallem, Cic. Att. 13, 39, 2: ibi, unde huc translata essent, id. Rep. 2, 16, 30: ut eo restituerentur (Galli), unde dejecti essent, id. Caecin. 30, 88; cf.: te redigam eodem, unde orta es, Plaut. As. 1, 2, 13: eodem, unde erant profectae (naves), Caes. B. G. 4, 28; 5, 5; so too, eodem, unde, id. ib. 5, 11: ad idem, unde profecta sunt, redire, Cic. Rep. 6, 22, 24: fontes, unde hauriretis, id. de Or. 1, 46, 203: Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti jussit, Caes. B. G. 1, 28: loca superiora, unde erat propinquus despectus in mare, id. ib. 3, 14: ad summi fastigia culminis unde Tela jactabant Teucri, Verg. A. 2, 458: regna, Unde genus ducis, id. ib. 5, 801: arbor, unde auri aura refulsit, id. ib. 6, 204: montis sublime cacumen Occupat, unde sedens partes speculetur in omnes, Ov. M. 1, 667.

Pregn.: e majoribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae, i. e. from the place at which, etc., Liv. 5, 13, 10: in arcem perfugere, unde biduo post deditio facta, id. 31, 46, 16.

Absol. In a direct interrog.: hoc verbum unde utrumque declarat, et ex quo loco et a quo loco. Unde dejectus est Cinna? Ex urbe ... Unde dejecti Galli? A Capitolio. Unde qui cum Graccho fuerunt? Ex Capitolio, etc., Cic. Caecin. 30, 87: Pa. Unde is? Chae. Egone? nescio hercle, neque unde eam, neque quorsum eam, Ter. Eun. 2, 3, 14: Mn. Unde eam (mulierem) esse aiunt? Ly. Ex Samo, Plaut. Bacch. 3, 3, 68: qui genus? unde domo? from what country? Verg. A. 8, 114.—With gentium: unde haec igitur gentium est? Plaut. Ep. 3, 4, 47.

In an indirect interrog.: ego instare, ut mihi responderet, quis esset, ubi esset, unde esset, Cic. Verr. 2, 2, 77, § 188: quaere unde domo (sit), what his home is, or where he lives, Hor. Ep. 1, 7, 53: qualis et unde genus .. Quaeris, from what stock, of what family, Prop. 1, 22, 1: non recordor, unde ceciderim, sed unde surrexerim, Cic. Att. 4, 16, 10: unde initium belli fieret, explorabant, Caes. B. G. 5, 53: unde domo quisque sit quaere, Sen. Cons. Helv. 6, 3: sciscitari unde natalium provenerit, App. M. 5, p. 165, 32.

Transf. Apart from relations of place, and referring to persons or things, from which as an origin, source, cause, means, reason, etc., something proceeds, from whom, from which. Correlatively: (narratio) brevis erit, si, unde necesse est, inde initium sumetur, Cic. Inv. 1, 20, 28; cf. Auct. Her. 1, 9, 14: unde jumenta nomen traxere, Col. 6, praef. 3: praedonibus, Unde emerat, Ter. Eun. 1, 2, 35: qui eum necasset, unde ipse natus esset, Cic. Rosc. Am. 26, 71: potest fieri, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit, id. de Or. 2, 70, 285; cf.: de eā (re) multo dicat ornatius, quam ille ipse, unde cognorit, id. ib. 1, 15, 67: illo exstincto Jove, unde discerem, id. Sen. 4, 12: hem, mea lux, unde omnes opem petere solebant, id. Fam. 14, 2, 2: hi, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, Liv. 21, 10, 6: non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe absum, Cic. Brut. 92, 318: est unde haec fiant, Ter. Ad. 1, 2, 42: tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde nummum nullum attigisset, Cic. Fin. 2, 17, 55: si habuerit, unde tibi solvat, id. Har. Resp. 13, 29: quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum, Caes. B. C. 2, 15: tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret: unde sequitur alter dictandi labor, Quint. 1, 1, 28; 12, 3, 4: sciat (orator) quam plurima: unde etiam senibus auctoritas major est, quod, etc., id. 12, 4, 2: unde jus stabat, ei victoriam dedit (= a quā parte stabat), Liv. 21, 10, 9; cf.: turbam, nec satis fido animo, unde pugnabat, stantem, in fugam averterunt, id. 25, 15, 13: ut unde stetisset, eo se victoria transferret, on whose side, Just. 5, 4, 12.

In partic., jurid. t. t.: unde petitur, of whom demand is made, i. e. the defendant: si ambo pares essent, illi, unde petitur, potius credendum esse, Cato ap. Gell. 14, 2, 26; cf.: causam dicere Prius unde petitur, aurum quare sit suom, Quam ille qui petit, unde is sit thesaurus sibi, Ter. Eun. prol. 11 sq.: ego omnibus, unde petitur, hoc consilium dederim, Cic. Fam. 7, 11, 1: postulabat ut illi, unde peteretur, vetus exceptio daretur, id. de Or. 1, 37, 168.

Absol. In a direct interrog.: unde haec (patera) igitur est? Plaut. Am. 2, 2, 158; cf. id. Bacch. 3, 6, 10: redde, ut huic reddatur. Strob. Unde? id. Aul. 5, 20: Pi. Bonum habe animum. Mn. Unde habeam? id. ib. 4, 3, 17; id. Cas. 2, 2, 25: unde iste amor tam improvisus, Cic. Agr. 2, 22, 60; Quint. 11, 1, 54: unde sed hos novi? Ov. M. 9, 508.—With gentium: De. Face id ut paratum jam sit. Li. Unde gentium? De. Me defraudato, Plaut. As. 1, 1, 77; Tert. Pall. 4.

In an indirect interrog.: ut ex ipsā quaeras, unde hunc (anulum) habuerit, Ter. Heaut. 4, 1, 45: quaerere, unde se ac suos tueri possit, Liv. 5, 4, 5: unde concilietur risus ... difficillimum dicere, Quint. 6, 3, 35: si cogitaverimus, unde et quousque jam provecta sit orandi facultas, id. 2, 16, 18: unde sit infamis ... Discite, Ov. M. 4, 285; cf. flor. 3, 12, 8 sqq.

Indef.: unde unde for undecumque, from wherever, whencesoever, from whatever quarter (only poet. and in post-class. prose): et quaerendum unde unde foret nervosius illud, Cat. 67, 27: qui nisi ... Mercedem aut numos unde unde extricat, etc., Hor. S. 1, 3, 88: nec tamen vindictae solacium unde unde spernendum est, App. M. 5, p. 165: qui malum etsi ipse non fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri, Tert. adv. Herm. 10.

So, unde alone (late Lat.; perh. only in Tert.): certe unde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, Tert. Anim. 51 fin.: quamquam possimus unde illas prolatas aestimare, dum ne ex nihilo, id. adv. Herm. 22 med.