Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LECTUS

LECTUS, Feretrum in quo defunctorum cadavera efferuntur tumulanda, apud Julianum Antecessor. Constit. 53. ubi etiam maximorum, vel deauratorum lectorum fit mentio, in quibus ad majorem pompam deferebantur magnatum ac procerum cadavera, quique in scheuophylacio Ecclesiae asservabantur. Epiphanius ϰατὰ ἀνομοιῶν: Κλίνας ἐποίησε τοῖς σώμασιν τῶν ἐξοδευόντων ποιῆσαι ἐν ἀριθμῷ τινὶ, ϰαὶ ἄνευ τῶν ὑπ᾽ αὐτοῦ ἐπιτεταγμένων οὐϰ ἐξεϰομὶζειτο σῶμα τῶν τελευτώτων. Tabularium Monasterii S. Andreae Viennensis: Notum sit omnibus hominibus, quod Abbas Galterius dedit Bosoni Presbytero de Ponte prae Capellania sua tertiam partem de appenditiis Ecclesiae S. Laurentii de Ponte, de oblationibus, de primiciis, de decimis, de sepultura, excepto Lecto in quo defunctus ad Ecclesiam deportatus fuerit, etc. Vide Glossarium mediae Graecit. in Κλινάριον.

Lectus, Feretrum in quo Sanctorum corpora quiescunt, apud Adrevaldum de Miraculis S. Benedicti cap. 29: Fatentur facinus, seque ob id Ecclesiam ea hora ingressos, ut omne aurum atque argentum cum gemmis a S. Benedicti Lecto extrahentes auferrent. Vita S. Wilibrodi cap. 28: Inque loco sancti quo stant sacra Lectula Patris Saepius aetherium lumen venisse videtur. Guill. Bibliothecarius in Stephano VI. PP. sub finem: Oratorium B. Gregorii, ubi ejus Lectus habetur. Adde librum de Miraculis S. Lamberti Episcopi Trajectensis, Historiam Translat. S. Gorgonii cap. 14. Thietfridum Epternac. in Florib. l. 3. cap. 7. etc. Vide, Lectica.

Lectulus. Descriptio Ecclesiae Gemeticensis: Introrsus domus alma fulget, habitantibus digna, ab Euro surgens Ecclesia, crucis instar erecta: cujus apicem obtinet alma virgo Maria, ante altare faciem Lectuli condente beatissimo Filiberto, pictum gemmarum lumine, comtum auri et argenti congerie. Hunc in locum adnotat Mabillonius lib. 1. de Liturg. Gallic. cap. 8. n. 3. Lectus seu Lectulus vocabulis aliquando altare, aliquando Sancti tumulum significari. In Actis S. Anstrudis Abbatissae Laudun. n. 33. saec. 2. Benedict. pag. 983. Adalsinda, quae ei successerat, caelitus admonetur, Ut Lectum citius faciat aedificari: quod cum ab alia Sanctimoniali, cui id revelatum fuerat, audisset, intellexit Lectum illum significare altare. At in Actis S. Trudonis num. 25. ibid. pag. 1084. quidam ante Lectum piissimi Patris, id est, ante ejus tumulum, se prostrasse dicitur: quo sensu passim apud auctores mediae aetatis reperitur, ut apud Gregorium lib. 1. de Miraculis S. Martini cap. 33. ubi Lectuli S. Martini pro tumulo meminit. Hinc conficit Vir eruditus omnino dici posse Lectulum hoc loco esse mensam ipsam altaris, cujus summa pars Altare appellatur ab hoc Auctore, qui saeculo septimo florebat.

Lectus. Testamentum Saurae de Medullione uxoris Petri Izoardi Domini de Aysio ann. 1286. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 61: Imprimis eligo mihi sepulturam in cimeterio Fratrum Praedicatorum de Avenione, ubi relinquo Lectum meum honorifice ornatum et completum condecenter. Hic observat Cl. Historicus consuetudinem hanc olim obtinuisse, praesertim apud nobiliores matronas, ut Lectum suum omnibus ornamentis instructum Ecclesiis, in quibus sepeliebantur, legarent, ad instar virorum, qui saepius equum, arma aliosque suos apparatus bellicos Ecclesiis largiebantur, eumque usum ita deinceps invaluisse, ut ab Ecclesiasticis viris tanquam debitum exigeretur, atque inter Ecclesiae redditus annumerarentur: hinc lecti aliquando pecunia redemti. Testamentum Agnetis Fucigniaci, matris Beatricis Dalphinae, ann. 1262. ibid. pag. 62: Je doin ma courtre pointe et mon cuverture lai où je serai sevelie, et mon Lit de plumes ensemble. Testamentum Clementiae Ludovici Hutini viduae: A la grand Maison Dieu de Paris, si nous mourons en France, le Lit ou nous jarrons à l'heure de nôtre mort, ou si nous mourrons autrepart quatrevintz livres Parisis. Libertates concessae Viennensibus per Johannem Archiep. ejusdem urbis, et ab Innocentio IV. PP. confirmatae ibidem: Et si ex consuetudine ad aliquas (Ecclesias) pertinet Lectus morientis, non melior si plures habeat, sed mediocris duntaxat exigatur. Notitia Eccl. Diniensis ad ann. 1320. pag. 83. Edit. Paris. ann. 1654: Bona, proventus... Praepositurae consistunt... in Lectis mortuorum et in guagiis spiritualibus. Sententia Aldefonsi Comitis Tolosani ann. 1131. de controversia inter Bermundum Episc. Biterr. et Rogerium et Raimundum Trencavellum Vicecomites: Conquerebatur praedictus Episcopus.... de cartis sponsaliciis et de Lectis mortuorum... quae omnia praedicta tam ipsi fratres quam Burgenses villae Bitter. Domino Deo et Ecclesiae Biterrensi auferebant... de calcheriis et mortuorum Lectos et cereos usaticos in villa Biterr. habeat, sicut Arnaldus, modo Archiepiscopus, cum esset Episcopus, habuit.

Lectus Funerorum appellatus is, qui ecclesiae a morientibus concedebatur, et saepius pecunia redimebatur ab haeredibus. Charta ann. 1427. in Tabul. Gellon.: Item quod haeredes seu successores patrum et matrum familias parrochiarum ejusdem loci, habentium in bonis usque ad valorem 300. mutonum auri, dent et solvere teneantur ipsi abbati et ejus successoribus pro Lecto funerorum duos mutones auri, quorum novem valeant unam marcham argenti. Lectus firmarius, perperam pro Funerarius. Vide supra Fimarius.

Huc spectat hodiernus etiam usus ecclesiae Parisiensis ab anno 1168. inductus, et post quampluribus arestis firmatus et maxime 8. Apr. ann. 1683. tom. 5. Diar. Audient. edit. ann. 1707. pag. 11. quo lectus archiepiscopi et cujuslibet canonici decedentis vel dignitatem abdicantis, ad xenodochium Parisiense ex jure pertinet.

Lectos Rectorum, seu Curionum, decedentium sibi de consuetudine arrogasse Archidiaconos et Archipresbyteros in dioecesi Turonensi, docemur ex Concilio Andegavensi ann. 1365. cap. 11. quo id juris lecti ad certam pecuniae summam redigitur.

Idem jus archiepiscopo Lugdunensi in decanum capitulumque suae ecclesiae competebat, quod iis remittit Charta ann. 1376. ex Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 327: Remittit (archiepiscopus) dictis decano et capitulo et successoribus suis.... omnia jura et emolumenta Lectorum decani, dignitatum, canonicorum, custodum, militum, incorporatorum et capellanorum perpetuorum dictae ecclesiae decedentium.

Lectus Obsequiorum, Mausoleum seu lectus ad pompam funebrem ornatus. Extractum Computi ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 282: Item magistris qui laboraverunt in opere Lecti obsequiorum quondam bonae memoriae domini Guigonis Dalphini gros. xiv.

Lectus Mortalis, Quo quis moriens jacet, nostris Lit mortel, vulgatius Lit de la mort. Assis. apud Cadom. ann. 1234. ex Cod. reg. 4653. A: Bene potest quilibet dare de haereditate sua in Lecto mortali. Charta ann. 1355. tom. 2. Hist. Leod. pag. 421: Item se ung homs mariez veut porteir héritaige fours de ses mains au Lit mortel de sa femme, faire le puet. Lit. remiss. ann. 1396. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 247: Laquelle défuncte estant en son Lit mortel et recordant son tort, pardonna audit suppliant pluseurs foiz sa mort.

Lectulus AEgritudinis, Eodem intellectu. Chart. ann. 1271. in Guden. Cod. Dipl. tom. 2. pag. 178: In AEgritudinis lectulo positus ... meum sub hac forma condidi testamentum. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Bett-bret, col. 159.

Lectus Partus, In quo puerpera jacet. Charta ann. 1207. ex Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus ch. 56: Omnia parrochialis juris officia tenebitur sicut prius parrochialis presbyter adimplere, videlicet baptismata parvulorum, sollempnia nuptiarum, receptiones post Lectum partus ad Missarum sollempnia mulierum, visitationes infirmorum et mortuorum pariter sepulturas.

Lectum Mariti Observare vel Lectum suum Custodire dicitur uxor, quae fidem priori marito datam servat, ad secundas nuptias non convolando. Charta ann. 1113. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chron. Leon. Urbevet. part. 2. pag. 315: Tunc praedicta Caecilia habeat de omnibus praedictis rebus ususfructus, donec Lectum mariti sub casto ordine observaverit; sic praedictus Ugo comes judicavit et confirmavit in ea infirmitate, in qua mortuus fuit. Testam. Joan. de Luxemb. comit. Cupers. ann. 1395. ex Bibl. reg.: Item... fecit tutrices et ballias dominorum filiorum et filiarum suarum dominam Johannam de Sancto Severino comitissam Cupersani socrum suam et praefatam comitissam Cupersani consortem suam, donec dicta domina comitissa consors sua Lectum suum custodierit et ad secunda vota non convolaverit.

Lectus Plumalis, Lit de plume, nostris in Legibus Burgor. Scoticor. cap. 125. § 1.

Lectus Vestitus, Omnibus ornamentis instructus. Formulae Andegav. art. 53: Transcribo ad ipsa per hanc epistola atque cessione, hoc est, casa cum curte vel omni circumcincto suo, hoc est mobile et immobile, Lecto vestito, campo ferente modius tantus, etc.

Lectus Ferreus, Catasta, tormentum ad cruciandos captivos comparatum, in quo jacebant supini manibus pedibusque ligatis. Chron. Mont. Seren. apud Mencken. tom. 2. pag. 168: Eumque captum et in castro Kirchberg custodiae traditum, Lecto Ferreo et multis malis usque ad mortem suam oppressum detinuit. Vide Haltaus. voce Bette.

Lectus Justitiae, vulgo Lit de justice, Tribunal judiciarium, cui rex praeest. Arest. ann. 1416. in Memor. H. Cam. Comput. Paris. fol. 82. r°: Quae per nos in nostro magno consilio ordinata extiterant, et in Lecto Justitiae revocata et adnullata extiterant, etc.

Lectus, ûs, in Actis Monasterii Murensis, si tamen librarii mendum non est, apud Eccardum in Orig. Hasburgo-Austriac. pag. 221.

Lectus, Alveus, Gall. Lit d'une riviere. Chron. Parmense apud Murator. tom. 9. col. 789: Flumina episcopatus Parmae creverunt et exierunt de Lectis suis. Recurrit ibidem col. 792.