Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LEGITIMUS

LEGITIMUS, ex Lege idoneus ad aliquid agendum. Lex Longob. lib. 2. tit. 29. ยง 1. Liutpr. 19. (4, 1.): Hoc prospeximus ut intra 18. annos non sit Legitimus homo ad res suas alienandas, etc. Charta ann. 1277. ex Chartulario S. Vandregisilli tom. 1. pag. 306: Vendidi... pro lxiv. sol. Tur. quos a praedictis Religiosis viris legitimis prae manibus recepi. Suspicor legendum esse, Quos a praedictis Religiosis viris Legitimos... recepi. Vide Legalis.

Vel Probus. Charta pro monast. de Fontaneto in Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 371: Electi sunt quatuor Legitimi viri communi assensu, qui omnia haec, quae praedicta sunt, recordati sunt, et se illa verissime recordatos fuisse super sanctum Evangelium juraverunt. Ubi Legitimi viri, iidem videntur qui alibi Boni homines appellantur. Vide in hac voce.