Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LENTO

LENTO, (LENTARE) pro Morari, non semel usurpat Gregorius M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 1. 42. lib. 10. Epist. 35. Papias: Lentare, tardare. Gloss. Sangerman. MS. n. 501: Lentandus, tardus. S. Ambrosius lib. 10. in Lucam num. 149: Ergo ne tanquam inerti gubernatori in arenis littoris mihi haereat sermo, tamquam in vada caeca Lentandum iter quam praecipitandum arbitror, etc. Fata Lentata, id est, tardata, apud Trebellium Pollionem in Claudio cap. 6. Virgilius AEneid. 3.: Ante et Trinacria Lentandus remus in unda est. Id est, lente aut diu ducendus, nisi Lentare remum simpliciter hic sit navigare, quia, ut habet Turnebus lib. 4. cap. 22. cum remiges magnis viribus remigant, Lentant, id est, curvant et flectunt panduntque remos. S. Orientius lib. 1. Commonitorii: Hirta tibi melius pallia praebet ovis, Quam quae, Lentato per lubrica fila metallo,   Alternos frangit vestis onusta gradus. Ubi Lentatum per lubrica fila metallum, aureum intelligit argentumve textum, Gallis, Galon, quo vestes ornantur et onerantur, nullo induentium commodo. Vide Adlentare.