Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIBERALIS

LIBERALIS Homo, Saxonibus ├░egen, unde vox Thainus, Baro, vir nobilis. Leges Kanuti Regis Angl. ex textu Roffensi: Si in domo Liberalis, quem supra Thegen nominavimus, et quidam dicunt Twelfhaendman, hoc fit, etc. Vide Thainus.

Charta Balduini comit. Hann. ann. 1147. in Chartul. Clarifont. ch. 16: Praesentis scripti paginam sigilli nostri impressione firmamus et Liberalium virorum subnotatione roboramus. Testes comitis Balduini. S. Teoderici de Waslers. S. Teoderici filii ejus. S. Lodeuuici de Frana. In alia ann. 1170. ibid. ch. 38. militibus praeponuntur viri Liberales. Servis..... exceptis si qui Liberalis Mulieres acquirant, eorum filii nullum censum reddant, in chart. Dagobert. ann. 675. apud Brequin. num. 380. novae edit.