Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIBERTAS

LIBERTAS, Districtus loci alicujus, intra quem incolae libertate, privilegio, ac jure civitatis gaudent: Franchise, nostris. Chronicon Trudonense lib. 4. pag. 391: Acer quidem erat, constansque... tanquam generose natus de Libertate et familia Lovaniensium. Bracton. lib. 3. Tract. 2. cap. 25. § 1: Ubi liber homo captus fuerit et imprisonatus contra pacem in Curia, vel infra Libertatem alicujus. Adde cap. 35. et lib. 5. Tract. 5. cap. 32. § 6. 7. Fori Bigorrenses art. 8: Si Monasteria quamlibet terram de Libertatibus acquisierint,... in legalibus exercitibus faciant servitium unius legalis Militis, etc. Charta ann. 1227. apud Thomasserium in Biturigibus pag. 85: Si quis hujusmodi Libertatem exire voluerit, ad terminum nominatum censam suam pagabit et quittabit, et in eodem statu quo erat remanebit. Alia ann. 1251. ibid. pag. 90: Dono et concedo mansionariis S. Kartesii hujusmodi Libertatem, videlicet quod omnes homines et feminae manentes infra Libertatem et metas Libertatis S. Kartesii, quitti penitus et immunes erunt a talleis, charreis, falcationibus, fenacionibus et omnimodis bienniis, salvis mihi exercitibus et cavalgariis meis, in quibus me sequentur per tres dies tantum. Charta Franchisiarum d'Aix in Biturigibus, Henrici D. Solliaci ann. 1301: Omnes autem illos qui in dicta Libertate manserint, qui mihi talliam debent, vel debebunt, volo esse immunes ab omni tallia et questa Praepositorum, etc. Charta Theobaldi Comitis Campan. ann. 1228. pro franchisiis hominum de Viconovo, in Chart. Camp. Thuani fol. 155: Concessi etiam dictis hominibus meis et illis qui venient manere in Libertatem eorum, talem justitiam, videlicet, etc. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 47: Cum pertinentiis infra patriam et praecinctum vocatum Episcopatum et Libertatem regalem sancti Cuthberti Dunelm. inter aquas de Tyne et Tese. Historia Abbatiae Condomensis pag. 489: Ato de Euglada dedit Libertatem quandam nomine Anerdat de Tauran. Et pag. 493: Garsias nomine quandam Libertatem S. Petro moriens donaverat. Infra: Alteram Libertatem S. Joannis vocatam de Guarderas datis 30. solidis... comparavit. Adde tom. 2. Monast. Angl. pag. 133. Matth. Paris pag. 638. 677. Lindanum in Teneraemund. pag. 220. Matth. Westmon. ann. 1259. pag. 367. etc.

Libertas, Charta ingenuitatis, manumissionis. Testamentum Widradi Abbatis Flaviniac.: Volumus etiam ut ingenuos eos fecimus, aut inantea fecerimus, quanticunque in ipsa loca manent... inspectas eorum Libertates super ipsas terras pro ingenuis commaneant.

Libertas, Praestatio quae pro tuitione datur: alias Salvamentum dicitur. Ch. Willelmi Comitis Pontivi ann. 1205. in Histor. Ecclesiast. Abbavillensi cap. 26: Capellae sanctae Crucis 13. libras, et dimidiam Libertatem in festo Pentecostes.

Libertas, Immunitas. Charta ann. 1271. tom. 1. Chartul. S. Vandreg. pag. 819: Pro hiis autem donatione, dimissione et concessione dederunt mihi praedicti Religiosi et concesserunt Libertatem manerii mei de Estaintot de omnibus consuetudinibus ac servitiis.

Libertas, Licentia, consensus. Charta Ludovici Regis Franc. ann. 1160. e Chartulario Montis-martyrum: Insuper ipsum conquestum... et herbergarium quod in conquestu fecerat mea Libertate.

Libertas Decembrica. Joannis Sarisberiensis Prooemio ad Polycraticum: Sic dum corrigatur, Horatius etiam servis, ut Decembri Libertate utantur, indulget. Adde eumdem lib. 7. cap. ult. Vide Kalendae, et Horat. lib. 2. Sat. 6.

Libertas Ecclesiastica vel Canonica. Hincmarus Remensis Ep. 7. ex Labbeanis: Deinde Sigebertus cui illud beneficium dederam, (sic legendum) secundum antiquam consuetudinem Clericum petiit, qui in ipsa Ecclesia a te ordinaretur: cui secundum consuetudinem antecessorum meorum, et secundum regulas Ecclesiasticas, ac synodalia Capitula, Clericum de potestate Ecclesiae nostrae ea conditione concessi, ut si tu illum probabilem judicares, ego illi Libertatem Ecclesiasticam darem: et sic demum illum regulariter ordinares. Infra: Sed quia mihi pro honore Coepiscoporum nostrorum ipsarum sedium complacuit, ut illis decedentibus Clericos ordinandos in eisdem Ecclesiis Episcopis propriarum Ecclesiarum dirigerem cum Libertate Ecclesiastica, et literis meis ordinandos Presbyteros, in praefatis Ecclesiis misi, etc. Rursum: Et si eundem Clericum in eadem Ecclesia vis ordinare, scribe mihi secundum morem, et ego illi Libertatem Ecclesiasticam dabo. Denique: Si autem ipse Clericus, cui per tanta tempora ipsam Ecclesiam in Follanaebraio habere, et in ea laborare consensisti, non placet, et per rationem, aut pro crimine, aut pro indocibilitate illum rejeceris, quem contra regulas sine mea licentia, et sine Libertate canonica ordinasti, ostende, et alterum inveniemus, etc. Quibus in locis Libertas Ecclesiastica et Canonica, est facultas quam habet Episcopus nominandi ac praesentandi Presbyterum alteri Episcopo, in cujus dioecesi Ecclesiam habet a sua dependentem, qui ab eo ordinetur, ut in ea sacra munia obeat.

Libertas Romana, Immunitas ab Ordinarii jurisdictione, quae fit ut quaedam Ecclesiae ad Sedem Rom. nullo medio pertineant. Bulla Urbani II. PP. ann. 1096. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 22: Sancimus... ne quis ulterius Archiepiscopus aut Episcopus adversus eamdem Ecclesiam audeat excommunicationis aut interdictionis proferre sententiam, quatinus idem Monasterium ex ipsius B. AEgidii traditione sanctae Romanae Ecclesiae propria subditum, Romanae semper Libertatis gratia perfruatur.

Libertas Romana, Jus civium Romanorum, jus civitatis, jus immunitatis. Vita S. Adelheidis Imperatricis cap. 7: Ante duodecimum circiter annum obitus sui, in loco qui dicitur Salsa, urbem decrevit fieri sub Libertate Romana, quem affectum postea ad perfectum perduxit effectum. Vide Mitterm. Element. Jur. Germ. § 134. not. 2. ult.

Libertas. Gretzerus in Episcopis Eystetensib. cap. 45: Hujus Berctoldi est sanctio illa, qua coërcet eorum improbitatem, qui Sacerdotum defunctorum bona libere invadebant ac diripiebant, conceditque singulis Clericis liberam testandi facultatem, ea tamen conditione, ut quotannis per decurias seu decanias distributi certo in loco conveniant, remque divinam faciant, quod etiamnum fit, vocaturque vulgo talis conventus Libertas, quod Sacerdotes libere de suis rebus disponendi libertatem obtineant.

Libertatis Signum. Et habeat (capitulum sancti Saturnini) per unumquemque annum de unaquaque domo quatuor denarios, quod est Signum Libertatis. (Donatio sancto Saturnino Tolosano, an. 1092. Mus. Arch. Dép. p. 60.)