Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIBRA

LIBRA,² Praebitio, Gall. Livrée. Vide Librare equos in Liberare 2. et Libra servientalis in Libra 3.

Acta capitul. MSS. eccl. Lugdun. ad ann. 1343. fol. 91. v°. col. 2: Residentes in Lugduno mutuent librationes suas, et alii non residentes tradant et solvant qualibet septimana... tantum quantum Libra ipsorum ascendet et ascendere poterit; et capitulum ipsis librationes sibi solvet seu recompensabit in subventionibus suis. Ubi forte Libra est Distributio quotidiana, Libratio vero, Annuus praebendae redditus. Vide infra Libratio.