Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIBRO

LIBRO,³ (LIBRARE) Per auctionem adjudicare, Gall. Adjuger. Lit. ann. 1411. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 600. art. 6: Quod captis pignoribus in causam judicati et in executionem dicti sigillati, debent incontinenti ad incantum venalia et distrahenda exponi, et ipsis debite incantatis et plus offerenti Libratis, lapsis postea decem diebus, pignora mobilia sic Librata expediuntur et debent expediri realiter emptori. Vide supra Liberare 2.