Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIGNO

LIGNO, (LIGNARE) Jus ligna exscindendi in silvis. Charta Adelfonsi Imperator. Hispaniae aerae 1160. apud Oyhenartum in Notitia Vasconiae pag. 86: Similiter dono vobis Lignare, et tayllare, et pascuere in illos montes, etc. Vetus Charta apud Marcam lib. 9. Hist. Beneharn. cap. 9: Cum... portibus, aquis, silvis, Lignaribus, etc. Observantiae Regni Aragon. lib. 7. tit. de Pascuis ยง 3: Jus depascendi, Lignandi, et adaquandi potest praescribi titulo, etc.