Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIGNO

LIGNO,² (LIGNARE) Ligna ad comburendum colligere. Transactio inter Abbatem S. Mariae de Ulmeto et Consules villae de Mari ann. 1233. ex Schedis Praesidis de Mazaugues: Asseruerunt quod homines villae de Mari usi fuerunt praedicta sylva, accipiendo et scindendo ligna virida ad mansionandum, et sicca ad Lignandum et comburendum. Charta ann. 1341. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 438: Nobis denuntiatum fuerat ipsos.... Lignasse ligna et ramas scindisse.