Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIMEN

LIMEN, Ecclesia. Vetus Inscriptio allata a Catello in Historia Occitanica pag. 738. et Stephano Baluzio ad Salvianum et Capitular. + Do. et. Xpo. Miserante. Lim. hoc C. L. K. T. E. (conlocatum est) Anno iii. CS. Valentiniano. Aug. iii. KL. D. xviiii. Anno Epus. Rusti... Infra, quod hic limen, Ecclesia appellatur: quomodo Limina Apostolorum, aut Sanctorum visitare, formula frequens apud Scriptores de iis qui peregrinationes ad Sanctorum memorias instituunt, de qua quaedam diximus in Descript. AEdis Sophianae, ubi de solea: multa vero Savaro ad Sidon. lib. 1. Epist. 5. et Rosweidus ad Paulinum. Adde Turneb. lib. 12. Adversar. cap. 5. Epistola 22. ex iis quae tom. 1. Histor. Franc. habentur: Sed nec illum insalutatum relinquo, cujus gressibus indesinenter Sanctorum Limina visitantur. A Liminibus Ecclesiae separari, pro excommunicari, lib. 2. Hist. Casin. cap. 43. 48. lib. 4. cap. 32. 57. 88. 94. 109. Anacletus PP. Epist. 1: Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint Ecclesiasticis carere Liminibus. Le Roman de Partonopex MS. ead. notione vocem Lime usurpat in his versibus: Si vait bien ains au mostier Iluec font lor afflictions, O larmes et o oraisons, Et si demeurent trusqu'à prime, Tant mainent ceste seinte Lime, Que de Dieu sont enluminées. Limina, pro templis, usurpasse etiam paganos Scriptores alii observarunt, Martialem, Statium, etc. Vide, Solium.

Hinc emendanda Charta ann. 1232. apud Rymer. tom. 1. pag. 324. ubi perperam pro Limina, bis legitur, Lumina B. Thomae Martyris.

Unde nostris Lintier, eadem acceptione. Vitae SS. ex cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 67. r°. col. 2: Com l'abbé Jehan venist à Rome por visiter les Lintiers de Apostres, etc.

Limina Portarum, Loca mortuorum, vel potius Martyrum, ut Graevius emendat in Gloss. Isidori: quae firmant conjecturam nostram in Descript. AEdis Sophianae super hac re allatam.