Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIMES

LIMES Celestis, f. Pannus caeruleus, sed quare sic dictus ? Gesta MSS. Innocentii III. PP. ab Illustr. Fontanino laudata ad calcem Antiq. Hortae pag. 401. Dono dedit Ecclesiae Ortannae unam planetam de examito rubeo cum aurifrigio decenter ornatam: tunicam de Limite celesti et unam dalmaticam et unum aurifrigium; quae verba desunt in editione Baluzii pag. 88. n. cxliv.

Leg. forte de Lumine celesti, id est, de colore coelesti vel caeruleo seu violaceo, quales antiquitus fuisse tunicas post Durandum lib. 3. docent Macri fratres in Hierolex. voce Tunicella. Malim de dimito aut trimito celesti.