Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LINGUA

LINGUA, pro natione: quo spectat illud Aratoris lib. 1. in Acta Apostol.: Gentem Lingua facit. Willel. Tyrius lib. 22. cap. 23: Hoc autem debent observare in his omnibus... cujuscunque Linguae, cujuscunque nationis, cujuscunque fidei, etc. Histor. fundationis Monasterii S. Vincentii Lisbonens: Adversus urbem castra metantes, singuli tamen per generationes et Linguas suas. Will. de Podio Laurentii cap. 19: Abhorrere coepit consortia militum nostrae Linguae. Eckehardus Junior de Casib. S. Galli cap. 1: Remanserat Episcopus cum paucis suae Linguae apparitoribus. Charta Raimundi Comitis Tolosani ann. 1220: Quicunque homines nostris idiomatis, videlicet de Lingua nostra. Decreta Colomani Regis Hung. lib. 2. cap. 1: Ut nullus Judaeus praesumat Christianum mancipium cujuscunque Linguae vel nationis emere. Ita γλῶσσα Scriptoribus Graecis recentioribus interdum usurpatur. Acta SS. xl. Martyrum num. 9: Ἐπὶ τούτοις στόλος αὐτὴν ϰαταλαμϐάνει τὴν βασιλεύουσαν, οὐϰ Ἰσμαελιτῶν μόνον, ἀλλὰ ϰαὶ Ἀϐάρων ϰαὶ ἑτέρων γλωσσῶν. Occurrit in Apocalypsi cap. 5. 7. 10. 11. 13. 14. et 17. Vide Bedam lib. 3. cap. 6. 25. Joannem Sarisber. Epist. 24. Eckeardum Minimum in Vita Notkeri Balbuli cap. 7. Albertum Stadensem pag. 183. etc.

Sic pariter a Scriptoribus nostris Langue passim usurpatur. Assisae Hierosol. cap. 94: Le ban doit estre crié tel à 4. cantons dou champ, que il n'y ait nul si hardy, de quelque Langage qu'il soit, qui ose faire ne dire chose, etc. Et cap. 134: Il est atteint de fausseté, et est en la merci dou Seignor de perdre quanque il y a en la Langue. Le Roman de Garin MS.: Là sembla la gent de meint Langage. Li Lusidaire MS: Après envoiera messages, Par les terres par les Langes. Charta Caroli Comitis Vadensis ann. 1348: En toute notre terre assise en laditte Langue de Normandie. Hinc Languedoc, et Languedoil, dictae Provinciae Franciae, in quibus oc, et oil, seu, ouy, pro ita, vulgo usurpatur, ut censet Catellus in Hist. Occit. lib. 1. pag. 39. 40. Lingua Occitana, in Charta Ludovici Hutini ann. 1315. atque Edwardi III. Regis Angl. ann. 1347. et aliis ab eodem Catello laudatis, quam tortam linguam dictam fuisse scribit Joinvilla in Hist. S. Ludovici: cujus nomenclaturae rationem nemo adhuc prodidit. Sed legendum forte, Corte langue, vel Curta lingua, quae est Novempopulaniae, seu Provinciae Auscensis Occitanae conterminae, appellatio in aliquot Notitiis MSS. quas laudant Bosquetus ad lib. 14. Innocentii III. Epist. 32. et Oyhenartus lib. 3. Notit. Vasconiae cap. 5. ad discrimen majoris Vasconiae seu Provinciae Burdegalensis. Corte Laingue, eadem appellatur, pro Curta, id est brevi, apud Joinvil. edit. reg. pag. 121. ubi in margine minus bene adnotatur legendum Torte Laingue. Sed et Linguam Auxitanam, quam alii Occitanam, vocat Diploma Philippi Pulcri Regis Franc. in Regesto Chartophylacii Regii, ab urbe primaria Novempopulaniae Auch. Constans tamen est sententia, Occitaniam dictam, quod oc et och, pro ita passim in ea usurpetur.

Lingua Gallicana, sic Langue d'oyl redditur in inscriptione Literarum ann. 1362 quibus regimen Occitaniae Carolo delphino committitur, tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 602. inter notas: Copie litterarum domini regis, qualiter fecit dominum ducem Normanniae primogenitum suum, dalphinum Viennensem, suum locum-tenentem generalem in partibus Linguae Gallicanae, committendo sibi totum regimen dictarum partium. Ne temere autem omnino putes Occitaniam, quantumvis improprie, ab illo scriba hic appellari Linguam Gallicanam, moneo provincias omnes, in quibus Lingua Gallica in usu erat, Langue d'oyl, vice versa, aliquando nuncupatas fuisse. Quod legere est in Lit. remiss. ann. 1382. ex Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 318: Comme d'ancienneté ait esté usé et acoustumé oudit païs de baillier enfant pour enfant de la Langue d'oyl à celle de Flandres, et de celle de Flandres à celle d'oyl, pour aprendre les langaiges, et à ce titre (Pierre de Grand feurre né et demourant en nostre bonne ville de Tournay) eust baillé un sien enfant par eschange pour un autre enfant, filz d'un laboureur de la ville de Gand, etc.

Lingua Gallica, ab idiomate Picardico distinguitur in Lit. remiss. ann. 1388. ex Reg. 133. Chartoph. reg. ch. 106: Icellui de Chastillon cognut au parler que icellui Thomas estoit Picart; et pour ce par esbatement se prist à parler le langage de Picardie, et ledit Thomas qui estoit Picart, prist à contrefaire le langage de France; et parlerent ainsi ensemble longuement, et tant que ledit Thomas se prist à courcier de ce que ledit Chastillon contrefaisoit son langage, et l'appella pour lui faire desplaisir, sires homs, en lui disant que c'estoit à dire en langage de leur pays, coux.

Lingua Italicana, Italia. Memor. G. Cam. Comput. Paris. fol. 192. v°. ad ann. 1412: Guillelmus de Mesnillo... stabilitus generalis consiliarius super facto juvaminum pro guerra ordinatorum et partibus Linguarum Italicanae et Occitanae.

Lingua Laycalis, Vulgaris, vernacula. Stat. synod. eccl. Attrebat. cap. 5. ex Cod. reg. 1610: Instruant (parochi) matronas et obstetrices qualiter impellente necessitate pueros habeant baptizare, videlicet sub hac forma et non alia, sive Lingua Laycali sive Latina: Ego baptizo te, etc. Vide supra in Laicus.

Lingua Sancta, Hebraea, sic vulgo appellata, inquiunt Rabini, quod in ea nulla nisi pudica vox reperiatur, in qua propria nomina partium illarum, quibus quisque nostrum aut vir est, aut femina, aut quibus alvum deoneramus. desiderantur.

Lingua Limosina, Romana, Rustica, etc. Vide Praefationem nostram ad hoc Gloss.

Medietas Linguae, Anglis, Med lingue, dicitur apud Stanfordium lib. 3. Placitorum Coronae cap. 7. Controversia quae inter alienigenas et regnicolas vertitur: tunc enim testes qui in inquestis deponunt, debent esse ex utraque lingua, ita ut tot sint ex una, quot ex altera. Vide Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 31.

Linguae Permutatio, Perjurium, lorsqu'on change de langage. Decreta S. Ladislai Regis Hungar. lib. 3. cap. 1: Si... ita perjuri inventi fuerint, pro permutatione Linguae decem pensas persolvant, et canonice poeniteant.

Linguas Dirigere. Formulae veteres apud Bignonium for. 29: Et duodecim conlaudantes juraverunt; et Linguas eorum legibus direxerunt. Id est, secundum Legem testimonium dixerunt.

Linguam Suam Mulctare. Speculum Saxonicum l. 1. art. 59. § 5. 1.: Qui sub banno regali cognoscit, et investituram banni ab ipso Rege nondum postulavit, suam pro eo mulctet Linguam. Id est, amittat jurisdictionem suam seu facultatem jus dicendi. Amittat linguam aut redimat.

Sine Lingua Obire, Intestatum decedere. Willelm. Tyrius lib. 12. cap. 25: Insuper ubi Veneticus ordinatus vel inordinatus, quod nos sine Lingua dicimus, obierit. Leges Partitae seu Alfonsinae part. 1. tit. 13. lib. 6: Finando alguno sin Lingua, de maniera que non fiziesse testamento, etc. Ita parte 5. tit. 18. lege 18. Vide, Fabula, Inordinatus, et Notas nostras ad Statuta S. Ludovici pag. 181.

Lingua, Promontorium. Prominens terrarum Lingua, apud Ammianum lib. 14. ubi Valesius. Lingua Phari Messanae, in veteri Charta apud Rocchum Pirrum tom. 2. pag. 368. Johannes Phocas in descript. T. S. num. 4: Καὶ γὰρ ἐϰ τοῦ Λιϐάνου λεπτὸν ῥαχίον ϰατερχόμενον γλωσσοειδῶς τῇ θαλάσσῃ ἐμφέρεται. Vide, Ligula.

Lingua, Glossa. Abbo in Praefat. ad libros de Bello Parisiaco: Nam cleronomos, tametsi angustum maneat situm, decentissime ornat, tum scholasticis ambiantibus glossas suis in commentis obnixe complacet, allegoria vero aliquantisper, cui per semet, quoniam mutis (i. obscuris) inhaeret verbis, propria manu Linguas superjeci. Mira Latinitas.

Lingua. Pars vestis Clericalis, quae plicis suis tot linguas conficit. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 332. de veste Clericali: Est talaris, Lingua hujus vestis est Lingua Clericalis, quae debet Dominum laudare. Et cap. 233: In veste Clericali Lingua formatur, quia tunica Domini inconsutilis sic formata dicitur. Apud auctorem Mamotrecti ad cap. 13. Numer.: Fimbria dicitur etiam Lingua, in veste joculatoris.

Linguata Vestis. Dialogus Cluniac. inter et Cisterciensem, apud Marten. tom. 5. Anecdot. col. 1643: Quia praedicatores esse volunt (Canonici Regul. Ordinis S. Augustini,) quod Linguatae vestes eorum ostendunt, debent illam regulam observare, quam egregius Praedicator observavit, et praedicatoribus observandam proposuit, dicens: Castigo corpus meum, etc. Vide, Lingatae vestes infra.

Linguae (suppl. Boum.) inter exactiones numeratae, in Charta ann. 1164. ex Schedis D. Lancelot: Excepta lesda lumborum et Linguarum. Sic inter jura Comitis Biterr. ann. 1252: In civitate Albiensi recensentur omnes Linguae vaccarum quae occiduntur in singulis tabulis carnificum. Vide Bos et Linguagium 1.

Lingua Balenae. Charta Guill. Norman. comit. ex Tabul. Major. monast.: Concedo jure perpetuo Deo et S. Martino, monachis scilicet, qui apud Majus monasterium sub Alberto abbate Deo deserviunt, per annos singulos Linguam integram balenae unius. Vide supra Cenus.

Lingua Bovis, Hastae seu spiculi species. Lit. remiss. ann. 1441. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 15: Icellui Perrinet s'en ala en la ville de Hebonnieres (sic) atout une guisarme ou Langue de beuf. Ung baston appellé javeline ou Langue de beuf, in aliis ann. 1450. ex Reg. 185. cap. 5.

Lingua Campanae, Clava, Gall. Batant. Regula Toribii Archiep. Limae, tom. 4. Concil. Hispan. pag. 662: Ministri sacrarii specialem curam habebunt, ut campanae et earum Linguae et funes bene habeantur. Instr. ann. 1092. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 223: Et corrigias Linguis campanarum non dabat nec funes.

Lingua Staterae, Examen, Gall. Languette, Aiguille. Liber niger Scaccarii pag. 369: Item, in omni ponderacione de stagno, quod Lingua staterae judicet inter pondus et stagnum: ita quod pro voluntate emptoris non trahatur Linguae staterae versus stagnum ultra judicium aequitatis staterae.

Langue, in Stat. ann. 1403. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 600. art. 8: Que nul ne pourra peser chandelle, se ce n'est en bellance perchié entre banq et Langue.

Lingua Vexilli, quod scilicet in formam linguae desinit. Henricus Huntindonensis l. 7. Hist.: Et semper Linguae vexilli ejus volitabant super capita Turcorum. Vide, Flammulum. Le Roman d'Alexandre MS. part. 1: Les Langues de l'enseingne vont au vent baloiant.