Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LINGUO

LINGUO, (LINGUARE) Lingua lambere, apud Burchardum lib. 5. cap. 47. Vide Linguacio. Lingua donare, in Sigeberti Vita Deoder. I. Episc. Metens. apud Pertz. Scriptor. tom. 4. pag. 464: Tu Linguans mutos, elinguans atque disertos.

Legitur in epistola Anthimi ad Theudericum regem Francorum de observatione ciborum ms. S. Galli 762, p. 255: Si (butyro) purum et recentem et mel modicum admixtum fuerit, sic Linguat cata modicum et supinus se ponat. Quod significare videtur adoucir, apaiser.