Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LITUS

LITUS, Lidus, Ledus, Ascriptitius, servus glebae. Glossae interlineares Legis Salicae: Litus, fiscalinus, vel sanctuarius, id est, qui in publicis, privatis, aut Ecclesiarum fiscis seu praediis degit. Charta ann. 794. apud Henschenium ad Vitam S. Ludgeri Episc.: Id est, totam terram illam, quam Laudulfus Litus meus incolebat et proserviebat. Lex Longob. lib. 3. tit. 20. Carol. M. 83.: Aldiones vel aldiae ea lege vivunt in Italia in servitute dominorum suorum, qua fiscalini vel Liti vivunt in Francia. Vide Papianum lib. Respons. tit. 46.

Ex hoc Legis Longob. titulo Muratorius infert eamdem fuisse Litorum conditionem, quae fuit Aldiorum, ac proinde Litos potius dicendos esse Libertos colonos, quam Servos glebae. Liti quidem, inquit, non erant integra libertate donati, sed a dominis sive patronis suis incolendum aliquod praedium suscipiebant, et stato eis tributo persoluto, immunes a multis aliis servitutis oneribus vivebant. Verum sive Libertos colonos cum Muratorio, sive Servos glebae cum Cangio Litos vocaveris, constat eos fuisse potioris conditionis, quam servi infimi ordinis, ut mox docet ipse Cangius, durioris vero quam vulgus colonorum, a quibus manifeste distinguuntur in Charta Ottonis Regis apud Eccardum in Probat. Histor. Marchionum Orientalium col. 137: Ad nutrimen Dei famulorum, qui ibidem Deo servire cernuntur, quae subnotantur in proprietatem damus, hoc est in pago Northuringa in comitatu Dithmari, in loco ita nominato in Magdeburg Litorum et servorum xx. colonum unum, in Rodhardesdorph familias Litorum xviii. et iii. colonos; Harteradestorff familias Litorum, in Suldorff familias colonorum iiii. Litorum, in Intesleve Litorum xxiiii. col. xv. in Firosa familias Litorum xi. etc. Caeterum quibus servitiis et praestationibus adversus dominos seu patronos obstringerentur Liti, discimus ex Codice MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 27. v°. col. 1. ubi: Radoardus Lidus et uxor ejus Lida nomine solvunt denarios viii.... tenent mansum ingenuilem i. habent de terra arabili bunnaria vii. de vinea arpen. i. solvunt in pastione de vino modios iii. faciunt in vinea arp. iiii. in unaquaque ebdomada curvadas ii. manop. carop. quantum ei injungitur. Ex quibus posterioribus verbis cernere est quam dura fuerit Litorum conditio. De mulieribus ea legimus ibid. fol. 72. v°. col. 3: Iste sunt Lidie, Teudrada, Hostravolda, Teutberga, Framengadis, etc. Omnes iste aut faciunt camsilos de octo alnis, aut solvunt denarios iiii. Quae omnia complectitur et illustrat Teschenmacherus Annal. Cliv. part. 1. pag. 74. ubi de Litis haec habet: Non tantum certis mensium et hebdomadarum diebus curiae domino vel seniori, ligone, equo, bigis vel quadrigis, aut etiam pedibus operas praestabant, sed etiam certam pecuniolam census nomine inferebant, quin et aliquando decimas omnium fructuum, tam humentium quam aridorum pendebant; unde apud Saxones Lassen, apud Sicambros Lathen, apud Frisios Liten, ejusdem etymi vocabulis, quod scilicet primo capti, et postea ex commiseratione in agris relicti nec ejecti aut venditi essent, dicti sunt. Significant autem Lassen, Lathen vel Liten, Servare; ut igitur apud Latinos Servi a servare dicti, sic apud laudatos populos a verbo, quod idem significat, dicti Liti, licet non essent servi omnium infimi. Vide Lassi.

Differebant Liti a servis, eorumque potior erat conditio. Lex Ripuar. tit. 62. § 1: Si quis servum suum tributarium aut Litum fecerit, etc. Lex Saxon. tit. 10: Quidquid servus aut Litus jubente domino perpetraverit. Capitulatio Caroli M. pro partibus Saxoniae cap. 15: Et inter centum viginti homines nobiles, et ingenuos, similiter et Litos, servum et ancillam eidem Ecclesiae tribuant. Adde cap. 17. 18. 19. 20. et Capitul. 3. ann. 813. cap. 4. et alibi. Id potissimum observare est ex compositione pro lito et servo occisis, quae major erat in lito quam in servo. Lex Frision. tit. 15: Compositio hominis nobilis librae 11.; liberi, librae 5. et dimidia; Liti, librae 2. et unciae 9. ex qua duae partes ad dominum pertinent, tertia ad propinquos ejus. Compositio servi, libra 1. et unciae 4. et dimidia. Vide Addit. ad eamdem Legem tit. 3. § 71. Capitul. 3. ann. 813. cap. 4. 21. etc. Horum passim meminit Lex Salica tit. 14. § 6. Pactum Childeberti et Chlotarii cap. 8. Lex Ripuar. tit. 36. § 5. Lex Saxon. tit. 1. § 8. tit. 2. § 3. 4. 5. Lex Frision. tit. 1. § 3. 6. 9. 10. 12. 13. 14. tit. 2. § 2. 3. 6. 7. 8. tit. 6. tit. 9. § 7. tit. 15. § 3. Adde Chartam Lud. Pii apud Henschenium ad Vitam S. Anscharii Hamburgensis Archiep. § 16. Chartam Angilranni Episc. Metensis apud Meurissium pag. 175. praeterea Chartas alias Impp. ann. 937. 1003. 1014. in Monumentis Paderbornensib. pag. 114. apud Stangefolium in Annalib. Westphalic. lib. 2. pag. 215. in Privilegiis Ecclesiae Hamburgensis pag. 149. 155. 156. apud Goldast. tom. 2. Constit. Imp. pag. 43. Pontanum lib. 6. Orig. Francic. cap. 15. et Fredericum Sandium ad Consuetudines Feudales Gelriae pag. 8. Murator. Antiq. Ital. tom. 1. pag. 866. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 305. num. 11. Pardessus, ad Leg. Salic. Guerard. ad Irmin. Polypt. et alios quos laudat Mittermaier. Princip. Jur. Germ. § 47. Confer supra Lassi, Leti, Latini.

Litus Regis. Lex Saxon. tit. 17.

Litimonium, Lidimonium, Obsequium et servitium cui Litus vel Lidus erga dominum obnoxius est. Chartae Ludovici Imper. et Caroli Calvi apud Hariulphum lib. 3. cap. 2. 7: Aut paratas, aut Lidimonium, aut hostilicium, aut alias quaslibet redhibitiones exigere aut exactare praesumat. Testamentum Widradi Abb. Flaviniacensis: Volumus etiam ut ingenuos eos fecimus, aut inantea fecerimus,... aliubi commanendi nullam habeant potestatem: sed ad ipsa loca sancta debeant sperare, et nullus de ipsis Lidemonium nostris haeredibus reddant, etc. Ita scriptum invenitur in formula 27. Baluziana.

Litidium, pro Litimonium, habetur in Charta Longobardica in Bullario Casinensi pag. 19: Quod nunquam in posterum requisitionem facio in jam dicto venerabili Monasterio S. Paulo, vel suos servitores, aut Litidium, neque per interpositas personas facere jubeo, etc. Margarinus pro Litigium haberi existimat.

Letimonium. Formula concedendae libertatis apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 550: Nihil debeant servitio, nec Letimonium, nec onus patronati, nec ulla obedientia ipsius non requiratur, nisi eant et maneant ubicumque voluerint, portae apertae, cives Romanae se esse cognoscant. Similia recurrunt in Formula seq. ibidem.

Lidus, Lida, Eadem significatione usurpant Lex Salica tit. 14. § 15. tit. 28. § 1. tit. 37. § 5. tit. 44. § 4. tit. 52. § 1. Recapitul. Legis Salicae § 27. 30. Capitul. 3. ann. 813. cap. 4. 21. Annales Franc. Petaviani et Moissiacenses ann. 780: Et Saxones omnes tradiderunt se illi, et omnium accepit obsides, tam ingenuos, quam et Lidos. Sic distinguendae hae voces. Puellas militunias vel Litas, in Constitut. Chlodov. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 4. tit. 7. § 2. Militunias vel Letas, ibid. tit. 11. § 9.

Leuti, in Praecepto Ludovici Pii ann. 823. apud Mabillonium Diplom. pag. 515.

Luiti, pro Liti, in Charta Caroli Martelli apud Willelmum Hedam in S. Willebrodo, et Miraeum tom. 1. pag. 491. col. 1.

Litones, Albertus Stadensis ann. 917: Plures autem se eis dedere proprios, qui ab eis vivere sunt permissi, et Litones sunt vocati. Occurrunt ii apud Crantzium in Metrop. lib. 3. cap. 8. et in Chartis Germanicis in Chronico Episcopor. Mindensium pag. 737. 739. 741.

Litores. Privilegium Monasterii Reichesperg. ann. 1315. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 1. pag. 275: Recognoscimus, publice litteram per praesentem, quod in claustro S. M. Virginis in Reichenberg, ac in bonis... et in aliis quibusdam mansis, qui liberi sunt a jure advocatie, et in dicte Ecclesie Litoribus nullum jus advocatie habemus.

Liddones, in Charta Caroli M. in Monumentis Paderbornensibus pag. 325.

Ledus, Leda, Testamentum Widradi Abb. Flaviniac.: Et illa Colonica in Ariaco, quae fuit Anseberto, cum ipso homine qui supra commanet, nomine Sigeberto, et uxore sua Leda nostra, vel infantes eorum, etc.

Lati, in chart. ann. 824. apud Wigand. de Judic. Femic. pag. 220. Vide Warnkoenig. Histor. Jur. Flandr. tom. 3. pag. 46. sqq.

Litonica Bona, Praedia ubi degunt Litones. Informatio quaedam super impetitionibus bonorum Ecclesiae Gandesianae, apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 345: Si dicit bona esse emphyteotica, ostendat formam contractus, qui in eo est comprehensus. Si dicit bona Litonica, designet officium, ad quod spectent et pertineant.

Litoniloquium, Litiloquium, Conventus annuus Litorum. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Hof-Sprache, 3. col. 941.

Lidilis Mansus. Vide Mansus.