Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LONGA

LONGA, Corrigia, qua ligantur et retinentur falcones ad sedem suam quamcunque, quae sua longitudine comparata ad partes, meretur dici Longa, Falconariis Longe. Occurrit in Legibus Palatinis Jacobi II. Regis Majoric. tom. 3. SS. Junii pag. xxiv. Vide Fridericum II. lib. 2. de arte venandi, in Prologo, et cap. 27. 39.

Loire, eodem sensu, Illicium. Vide Loyra. in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 3: Faucons qui ne revient au Loire, De sa priveté me despoire.