Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LOQUELA

LOQUELA, JC. Anglis et Cowelo, idem est, quod placitum, causa, aut causae prosecutio judicialis, actio juris. Charta Regis Ricardi I. apud Radulfum de Diceto ann. 1196: De Loquela versus Dominum Regem Francorum, scilicet de quietatione Clericorum et Laicorum, sermonem habeatis cum eo. Vide Magnam Chartam Angl. cap. 28. Glanvillam lib. 2. cap. 3. Regiam Majestat. lib. 3. cap. 21. § 4. 6. etc. Ita Loqui, pro litem movere, in Legibus Henrici I. cap. 65. 42. 74. quod qui litem intendit, cum eo cum quo agit, de jure suo loquatur, et agat in jure; atque inde Parlamenta appellatas judiciales Curias quidam censent, de qua voce suo loco.

Charta ann. 1125. pro monast. Becc. in Reg. 205. Chartoph. reg. ch. 202: Is cui injuria illata est, clamabit se in curia abbatis Becci et ibi audiet judicium suum, et non poterit Loquelam suam ponere in alia curia, nisi pro deffectu justitiae curiae Beccensis.

Loquela Privatus, Qui in extremis est, nec loqui potest, qui a perdu la parole, in Histor. Cortusior. lib. 8. cap. 1. Gloss. Lat. Gr.: Loquela, λαλιά.