Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMICITIA

AMICITIA, Tenere in amicitiam praedium quodvis dicebatur, qui ultro, et ex mera benevolentia sibi concessum, et ad libitum tradentis utendum profitebatur. Tabularium Vindocinense Thuani ch. 73: Illam, (manufirmam) tenebit de D. Abbate, aut in fevum, aut in amicitiam, ita ut recognoscat, se nihil juris in ea habere, nisi quantum ei a nobis concessum est ad tempus, etc. Occurrit etiam in Tabulario Majoris-Monasterii. Vetus Charta apud Hondium in Metropoli Salisburgensi part. 2. pag. 570: Praetaxatam itaque decimationem idem Ortolfus in manum D. Henrici Praepositi resignavit; quam ipse ad tempus vitae suae, non jure beneficii, sed jure Amicitiae Praeposito accepit. Vide Drudaria,

Charta ann. 1122. ex Chartul. Miciac.: Beatrix, annuente filio suo Alberico nec non et filia sua Agnete,... ad opus Miciacensium fratrum per candelabrum deauratum in manu nostra (ecclesiam S. Sigismundi) primo dereliquit; postea vero Constantia, cognomine Curtalupa, pro remedio animae mariti sui Stephani filii Berardi, de quibus supradictus Herveus per conjugem suam, ad quam res ipsa pertinere videbatur, eamdem ecclesiam in Amicitia tenuerat, ad opus supradictorum fratrum per custellum... in manu nostra, de cujus feodo erat, perpetuo habendam dereliquit.

Amicitia, Amica, seu amicabilis compositio. Leges Ethelredi Regis apud Venetyngum § 17: Et ubi Thaynus habet duas optiones Amicitiae vel lagae, (i. purgationis), et Amicitiam elegerit, stet hoc ita firmum sicut et ipsum judicium. In Anglos. cap. 30: Lufe oððe lage. Formula Borealibus non incognita, lof eller legho in Lege Sudmann. lib. Construct. cap. 16. 17. 20. In codice antiqu. Islandorum log oc lof sunt leges et privilegia. In legibus Henr. I. est per justitiam Amicitiae vel lagae. Adde Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 54. Collect. Concil. Hispan. tom. 3. pag. 397. Vide Haltausii Gloss. Germ. in voc. Freundschaft et Gutlichkeit.

Amicitia, Titulus compellatorius, in Epist. 71. ex Sugerianis.

Amicitia, seu communia Jurata, cujus vi oppidi incolae amicitiam sibi invicem sacramento firmabant. Ita porro Communiam Ariensem in Atrebatibus appellabant, ut Amicos, quos alii Juratos. Ejus Chartam descripsit D. Lucas Acherius tom. 11. Spicilegii pag. 351. ubi haec habentur art. 1: Omnes ad Amicitiam pertinentes villae, per fidem et sacramentum firmarunt, quod unus subveniret alteri tanquam fratri suo in utili et honesto. § 14: Praefectus Amicitiae; Amicus contumeliatus, etc. Respector Amicitiae Insulensis, in Charta ann. 1238. in Probat. Hist. Guinensis pag. 515. qui Rewart, seu Major urbis.

Amisté, eadem notione, in Charta ann. 1243. ex Chartul. sign. Decanus S. Petri Insul. ch. 105: Nos B. rewars del Amisté de Lisle, eskevin et tous li communs, etc. Nam pro Gall. Amitié, Amisté dixerunt, ut et Itali Amista, pro Amicitia. Vita J. C. MS. ubi de Joan. Bapt.: Quant ot xv. ans en son aage, Si s'en entra en un boscage, Iluec soufri mainte doulour, Pour l'amisté nostre Seignour.