Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LUNA

LUNA, Nota chronologica veteribus Chartis apposita. Vide Annus pag. 291.

Luna, Martyrologium post Primam in Monasteriis recitari solitum, ubi lunae quota dies sit, annunciatur. Consuetud. MSS. S. Augustini Lemovic. Feria V. in Coena Domini: Dicta prima submissa voce, ut mos est, recitent pueri Lunam in claustro, et postea Presbiteri celebrent Missas. Feria VI: Surgant nudis pedibus et eant ad Primam, et Prima dicta eant omnes in claustrum et assumant libros Psalmorum et dicant simul Psalterium cum letania, qua dicta recitant pueri Lunam submissa voce, et postea eant calciare se in dormitorio. In die S. Paschae: Reliqui Presbiteri dicant Missas ad alia altaria post recitationem Lunae. Hinc

Lunam Pronuntiare, in Statutis Ordinis Praemonstrat. dist. 2. cap. 5: Extra vero (Ecclesiam) nusquam praesumat (Cantor) nisi in Capitulo Lunam et breve pronuntiantes pronuntiare.

Luna Incensa, Plenilunium. Cyrillus Alexandrinus Patr. in Epist. de Paschate apud Bucherium: Communem annum facitis de embolismo, dum observatis Lunam incensam in 3. Nonas Martias juxta regularem Latinorum, etc. Vide Rabanum lib. de Computo cap. 83.

Lunam Clamoribus Invocare, Superstitio vetus damnata a Christianis: de qua Juvenalis Satyra 6: ..... Jam nemo tubas, nemo aera fatiget, Una laboranti poterit succurrere Lunae. Ubi vetus Interpres: Sonitum fieri adsolet, quando Luna deficit. Vide Schol. Theocriti Idyll. 2. v. 36. Turnebum lib. 22. Advers. cap. 24. et lib. 18. cap. 24. Meursium ad eumdem Theocrit. Scaligerum ad Manilium lib. 1. etc. Hinc Lunae labores pro eclipsi. Hist. Archiepisc. Eboracensium: Ast alios fecit praefatus nosse magister Harmoniam caeli, Solis Lunaeque labores. Pirminius Abbas in Excerpt. de libris Canon: Luna, quando obscuratur, nolite clamores emittere. Poenitentiale MS. Thuanum: Si observasti traditiones paganorum, quas quasi haereditario jure, diabolo subministrante, usque in hos dies patres filiis reliquerunt, id est, ut elementa, colores, Lunam, solem, aut stellarum cursum, novam Lunam, aut defectum Lunae, ut tuis clamoribus, aut auxilio, splendorem ejus restaurare valeres, etc. S. Audoenus lib. 2. Vitae S. Eligii cap. 15: Nullus si quando Luna obscuratur vociferare praesumat, quia Deo jubente certis temporibus obscuratur.