Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LUNARIS

LUNARIS, Modus agri, quantum quis arare potest per mensem Lunarem. Charta Herivei Episc. Augustod. Ind. 9. ann. 24. post obitum domni Odonis quondam Regis regnante Karolo glorioso Rege, in Tabul. ejusd. Eccl.: Sunt autem hae ipsae res sitae in Comitatu Belnensi, in villa quae dicitur Grandis-Campus, mansus videlicet unus, et Lunares juxta aestimationem inquirentium quinque.

Lunaticum, Eadem notione. Charta ex Archivo Abbatiae Abundantiae in Bibliot. Sebusiana Cent. 1. cap. 40: Donat Robertus Comes de aloto suo, hoc est, terram dominatam in pago Genevense et in villa de Peloniaco cum decimis, quam Canonici tenent, de Peloniaco mansos 12. et in Rumblatis mansum 1. et Lunaticum unum, etc. Infra: Decimam de uno Lunatico, etc.