Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LUNATICUS

LUNATICUS, Σεληνιαζόμενος, Matthaeo cap. 4. 24. et Caesario Dial. 2. cap. 112. ἐπιληπτιϰός, aliis. Matth. Silvaticus: Lunaticus, Epilepticus. Apuleius lib. de Herbar. virtut. cap. 9. Ad Lunaticos qui cursum Lunae patiuntur. Brito in Vocab.: Epilepsia fit ex melancholico humore quoties exuberavit, ad cerebrum reversus fuerit. Haec passio caduca dicitur, eo quod cadens aeger spasmos patiatur. Hos etiam Lunaticos vulgus vocat, quod per Lunae cursum comitentur hos insidiae daemonum. Addit Joan. de Janua: Nota quod ex vitio lunae non patiuntur Lunatici, sed daemones eos vexant his temporibus, ut per lunam infament lunae creatorem. Haec ex Hieronymo in 4. Matth. ubi Lunaticos exponit non vere Lunaticos, sed qui putabantur Lunatici ob daemonum fallaciam, qui observantes lunaria tempora creaturam infamare cupiebant, ut in creatorem blasphemiae redundarent. Ebrardus Betun. in Graecismo cap. 13: Dicitur a Luna Lunaticus hac ratione, Quod certis mensis temporibus fuerit ille. Ast Lymphaticus est, cerebrum cujus malus humor Turbat et illidit, sed non sub tempore certo. Est Energumenus quem daemon possidet unus. Sunt Arrepticii vexati daemone multo. Is Maniticus est qui se perimit sine causa. Odo Cluniac. lib. 4. de Vita S. Geraldi cap. 3: Ancilla cujusdam viri Lamberti Lunatica per somnium monita est. Constantinus Presbyter lib. 2. Vitae S. Germani Episcopi Autissiodor: Hujusmodi daemonio vexabatur, quod per menstruum tempus redeuntibus incrementis Lunaribus, captivos suos caduca allisione prosternit. Alexander Iatrosoph. lib. 1. Passion: Cum servus ejus Lunaticus coram eo cecidisset. Occurrit non semel apud Firmicum lib. 3. cap. 3. 5. 6. lib. 4. cap. 1. 2. etc. Vide Caesarium in Questionibus Theologicis quaest. 50. Silvestrum Girald. in Topogr. Hiberniae distinct. 2. cap. 3. Scorsum ad Homil. 23. Theophanis Ceramei, Nic. Fullerum lib. 2. Miscell. sacr. cap. 17. et Turnebum lib. 11. Advers. cap. 5.

Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657: Lunategue, Prov. Lunaticus, caducus.

Lunaticus, Stultus, demens. Rupertus l. 8. de Divin. offic. cap. 4: Etiamsi Lunaticus sit, id est, stultus: stultus quippe ut Luna mutatur. Hoc sensu mulier Lunatica, dicitur apud Gauterium Cancellar. de Bellis Antioch. pag. 451. Existimabant quippe olim veteres Lunam dementes aut daemoniacos facere. S. Audoenus leg. 2. Vitae S. Eligii cap. 15: Deus ad hoc Lunam fecit, ut tempora designet, et noctium tenebras temperet, non ut alicujus opus impediat, aut dementem faciat hominem, sicut stulti putant, qui a daemonibus invasos a Luna pati arbitrantur. Quo spectant, quae habentur in Consultatione Zachaei et Apollonii lib. 1. cap. 30: A quibusdam (daemonibus) sub incremento Lunae augetur insania, et tanquam de plenitudine luminis captorum labes veniat, sub quadam mali dimensione aut exaggeratur, aut incipit.

Lunage, eodem sensu, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1: Au siecle es sos, fax et Lunages, A Dieu soutiex, discrés et sages. Ibidem lib. 2: Qui moult fu lourdiaus et Lunages, Et moult lorgnes et moult sauvages.