Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LUXURIA

LUXURIA, Stupri peccatum. Luxus venereus, apud Aurelium Victor. in Epitom. in Constantino; Luxuriae concubinaticae, in Concilio Meldensi cap. 74. Concilium Aquisgranense III. ann. 860: Canones cum de incestis praescribunt, de conjugatis loquuntur, non de his qui non licite passim coƫunt, quos vel Luxuriosos, vel adulteros vocari manifestum est. Mox: Caeterum vel qui nondum nupti sunt, vel qui intercedente morte separati sunt, si concumbant cum alieno, non tales adulterio, sed Luxuriae crimine denotantur. Concilium Arelatense ann. 1267. c. 12: Item illi, qui Luxuriam expleverunt, cum matre, sorore, vel cum alia consanguinea sua, etc. Vetus Interpres Novellae 77: Ut non Luxurientur homines contra naturam. Vide Reginonem lib. 2. cap. 35. Occurrit passim.