Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAGISTRA

MAGISTRA, Mulier filiarum principis educationi praefecta, vulgo Gouvernante. Charta ann. 1226. in Chartul. Arremar. ch. 150: Ego Agnes Comitissa Campaniae et Briae palatina. Notum facio... quod vir venerabilis Jacobus abbas monasterii Arremarensis totusque ejusdem loci conventus ad preces meas dederunt et concesserunt dominae Aelidi Magistrae meae tres partes pratorum. Eadem ratione Magistra appellabatur, quae beguinas Parisiis regebat. Lit. remiss. ann. 1358. in Reg. 90. Chartoph. reg. ch. 146: Magistri, gubernatores seu regimen et administrationem dicti beguinagii (Paris.) gerentes, etc. Vide Bajulus 2.