Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAGNIFICO

MAGNIFICO, (MAGNIFICARE) Augere, amplificare. Charta Boleslai Ducis Silesiae ann. 1249. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 487: Cupientes Magnificare, et augmentare redditus Ecclesiae, etc. Nicolaus de Jamsilla de Gestis Frederici II. Imper. apud Murator. tom. 8. col. 513: Cum autem hoc modo ipse Legatus potentiam suam Magnificaret in regno, cuncti paene regni Majores sibi tanquam domino reverentiam exhibebant. Gloss. vett.: Μεγαλύνω, amplio, amplifico, Magnifico.

Sed mox successit consolacio gaudiosa cum idem dominus rex (Henricus V.) ejusdem nominis parisque virtutis post se reliquerit filium et heredem... apud quem predictus scutifer multum Magnificatus est et super omnes alios sui status excellentius honoratus est. (Chart. Clun. litt. abbatis Levvensis in Anglia; coll. Burgund. B. N. t. 83, n. 468. an. 1413. )