Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MAIUS

MAIUS, Arbor Maialis, seu, quae primo die Maii mensis, quo tempore virescere incipiunt arbores, erigi solet in compitis, vel ad aedes Magnatum, nostris May. Charta Ingelranni Codiciacensis pro Libertatibus oppidi Farae ann. 1207. art. 14: Si vero homines Pacis, sive feminae, die Maii quaerere ierint ad aliquod nemus in meo dominio, de bosco afferre poterunt sine forisfacto. Tabular. S. Germani Paris. ann. 1270: Homines de Casteneto se abstinebunt eundi 1. die mensis Maii in nemora religiosorum pro Maio ibidem colligendo. Vide Dendrophori.