Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MALA

MALA, Equestris sarcina, pera viatoria. Joan. de Janua: Mantica, sarcina, scilicet Mala, perperam mola editum. Gall. Male. Dudo lib. 1. de Actis Norman. pag. 67: Malas et frenis consutis stringeque habenis, Sic poteris forsan peragrare viam lutulentam. Regula Templariorum cap. 40: Sacculus et Mala cum firmatura non conceduntur. Occurrit praeterea cap. 43. Testam. ann. 1318. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 176: Item, Monacho et Jocerando cubiculariis suis pro indiviso..... lectos et alia, coffros, bastos et Malas, etc. Adde Lobinell. tom. 4. Hist. Paris. pag. 520. Le Roman de Vacce MS.: Mout veissiés larrons et pautonniers errer, Sas et manteaus et robes, et autre meubles embler., MS.: Pour ce fas mes Males emplir, Et bien atourner mon afaire. Octavianus de S. Gelais in Viridario honoris: Fardeaux, baquets, grands bahus, Males, coffres. Enmaler, pro in Mala ponere, usurpat le Roman de la guerre de Troyes MS.: Ses chiers avoirs fist Emmaler, Ses draps, ses robes fist entorser. Peronius a μᾶλλος, vellus, vocem deducit, quod principio ex ovium cum villis, tum aliarum pecudum pellibus confici solita esset. Malim ex Teutonico Mael, quod idem sonat quod Mala.

Inter praestationes a subditis exactas recensetur, in Charta ann. 1354. ex Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Vienne fol. 56. v°: Sint de cetero liberi et immunes... a quacumque exactione... et equitaturis suis, bastis, cellis (sellis) et Malis seu trosseriis.