Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MALIGNO

MALIGNO, (MALIGNARE) Idem quod Gallicum Mehaigner. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 11: Qui ordinatum occiderit, vel Malignaverit, emendet ei sicut rectum sit. Vetus Consuet. Andegav. cap. 162: S'aucun Malingneux qui puisse montrer Mehain evident, etc. Vide Mahamium.

Malignare, Nocere, in Epist. Alani Aurigae de Detest. belli Gall. edit. Duchesn. pag. 481: Malignandi prava semper industria vices aequitatis assumit, ut cum nomine placeat, re noceat. Et ne aliquibus Malignare volentibus occasio tribuatur... praesentes litteras sigillorum nostrorum suffragiis fecimus roborari, in chart. Marchion. Brandenb. ann. 1280. apud Gercken. Cod. Diplom. Brandenb. tom. 2. n. 202. pag. 353.