Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MALITIA

MALITIA, Fraus, malum ingenium. Bulla Honorii III. apud Ughell. tom. 1. parte 1. pag. 822: Reservato jure eundi et redeundi cum suis necessariis ad Gottifredum et filios per dictam terram sine Malitia. Hinc apud Senec. Epist. 31. Malitia virtuti opponitur. Inviolabiliter observare, dolo, fraude et aliis Maliciis seu versuciis exclusis penitus, etc. in chart. ann. 1293. apud Haltaus. Glossar. German. col. 547. voce Funde.

Malice, eodem sensu, in Lit. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 404: Pourquoy nous, qui ne voulons souffrir telles fraudes et Malices estre faits ou prejudice de nous et de nostre peuple, etc. Hinc Maligner, pro Fallere, decipere, in Assis. Hierosol. cap. 68: Se le seignor veaut ouvrer en bonne foi,... rendre le doit, se il ne veaut Maligner.