Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MALITIA

MALITIA,⁴ Vexatio, afflictio, ut in illo Evangelii: Sufficit diei Malitia sua. Tertullian. lib. 2. adv. Marcion.: Malitiae apud Graecos interdum pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur. Hieronym. Epist. 47. ad Amandum: Καϰία, quam Latinus vertit in Malitiam, apud Graecos duo significat, et Malitiam et afflictionem, quam Κάϰωσιν Graeci dicunt, etc. Vita S. Barbatiani apud Murator. tom. 2. pag. 197: Quod dum in auribus ejus continuo personatum fuisset, sana effecta est et abiit in domum suam sanissima, tanquam si nullam habuisset Malitiam. Ita Malitia corporis, apud Alypium Antioch. seu Auctorem Descript. Orbis cap. 1.

Malitia. Statutum 2. Westmonasteriense cap. 46. ubi de Marescalli Regis juribus in hominiis Baronum: Et si forte ad homagium nihil ceperit, ad Malitiam suam capiat, id est, sibi imputet.