Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANDUCO

MANDUCO, (MANDUCARE) Convivium, refectio; Jus etiam divertendi in domum alterius convivii causa. Charta Pontii Archiep. Arelat. ann. 1000. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 428: Tali tenore, ut pascat tres pauperes ad unum Manducare de ipso conducto, quo ipse manducaturus est. Charta ann. 1086. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 122: Consuetudinibus Pontificatus sedis, Manducare scilicet, circadis et synodo specialiter nominando exceptis. Vide Pastus.

Manducare per consuetudinem dicitur, in Chartul. S. Alb. Andegav.: Gosfridus..... per forciam suam perexit ad Campigniacum, et Manducavit ibi, ut aiebat, per consuetudinem. Qui una comederant, vel hospitati fuerant, sibi mutuo, quacumque ex causa, per septem sequentes dies damnum inferre non licebat ex Usaticis Barcin. Mss. cap. 117: Si quis cum alio hospitaverit vel comederit, septem sequentibus diebus ab illius damno se abstineat, vel per aliquod ingenium aliquam forisfacturam nullomodo ei faciat, nec per seniorem suum, nec per amicum, nec per semetipsum.