Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANDUCO

MANDUCO,² (MANDUCARE) super tumulos mortuorum prohibet Capitul. lib. 6. cap. 197: Et super eorum tumulos nec Manducare nec bibere praesumant. Quod si fecerint, canonicam sententiam accipiant. Antiqua haec consuetudo, quam a paganis acceperant Christiani, quamque ut aboleret Augustinus, quantum laboraverit omnibus notum arbitror.