Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMOENITAS

AMOENITAS, Praestatio quaedam, f. ex hortis vel viridariis. Charta ann. 1354. pro hominibus castellaniae de Paraleto Caturc. dioec. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 822: Cum domibus, albergamentis, boriis, escuris, grangiis, ..... venationibus, Amoenitatibus, decimis, pedagiis,... et aliis juribus quibuscumque. Charta ann. 1391. ex Cod. reg. 9861. 2. 2. fol. 25. r°: Ego Henricus comes in Luczilstein notum facio,... quod ego a... dom. Rudolpho de Cucyaco D. G. episcopo Metensi... altam jurisdictionem, seu altum judicium totale villae Gosselmyngen cum districtibus, bannis, judiciis altis et bassis, hominibus, bonis, silvis, aquis, Amenitatibus, pascuis, in feodum recepi.