Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANNUS

MANNUS, Equus. Jo. de Janua: Mannus, a mansuetus, palephredus, quia mansuetudinem manuum sequatur, vel quod mansuetus sit: vel dicitur a manus, quia manu nitatur et ducatur. Tabularium Casauriense ann. 1140: Habenis Manni, quem equitabat, etc. Manni pretiosi, in Charta ann. 1088. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 125. Manni gilvi, apud Fridegodum in Vita S. Wilfridi saec. 3. Bened. part. 1. pag. 125. Occurrit passim, etiam apud Scriptores Latinos.

Manna, Equa. Charta 42. inter Alamannicas Goldasti: Frischengam tremessem valentem, et 30. Mannas, et arare duos jochos in anno.

Manana, Eadem notione. Charta Henrici Regis Portugalliae tom. 3. Monarch. Lusitan. pag. 282: Faciant unum servitium manno, et inter vos non sit ulla Manana.