Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MANUS

MANUS Vangae, Bipalii ictus, id est quantum terrae bipalii ictu fodit agricola: Italis, Vangata, Gall. Coup de bĂȘche. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. II. pag. 145: Statuimus et ordinamus quod dicta fovea... debeat cavari et aptari in hunc modum, scilicet incipiendo juxta molendinum Gallerie ad cavandum veniendo superius scodigando et remondando dictam foveam, et cavando ij. Manus Vange usque ad Maxumaticum... Et pag. 146: Ita quod fossati sint amplitudinis ijer pedum, et cavi una Manus Vange. Fr.