Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MARTINUS

MARTINUS, Qui suam acrius quam par est, et obstinatius opinionem tuetur, cujusmodi fuit Martinus Jurisconsultus celebris sub Frederico I. a quo, inquit Baronius ann. 1158. in vulgare proverbium ejus durities apud JC. in hanc usque diem pertransiit, ut Martinum appellent, qui suae ipsius sententiae singulari pertinaci studio inhaerescat. Fuit is Martinus Grosia, una cum Bulgaro, Legum Professor in Academia Bononiensi, de quo pluribus Otto Morena in Hist. Rer. Laudens. pag. 38. De alio Magistro Martino, vide Matth. Paris ann. 1244. pag. 434.