Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MASSA

MASSA, Clava, nostris Masse. Joan. de Janua: Clava, quae vulgariter dicitur Massa. Leges Palat. Jacobi II. Reg. Majoric. tom. 3. SS. Junii pag. xxxiv: Pacis vero tempore ensem et Massam deferre habeant, etiam et arma completa. Ermoldi Nigelli Carmen pro Ludov. Imper. lib. 1. apud Murator. tom. 2. part. 2. pag. 21: Illuc tende gradum, infer munera Massis., MS.: Li plus couars est trop hardis, Mais n'ont ne lances ne espées, Chascun ot Masse ou mail de fer. Vide Maxuca.