Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MASSA

MASSA,³ Globus armatorum, Galli dicimus Peloton de gens de guerre. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1275. apud Murator. tom. 8. col. 1138: Reduxit se dictus Guido Comes contra populum, qui erant sine numero, ultra quatuor millia qui erant adhuc in campo in una Massa ad vexillum carrocii. Non multum diversa notione quaevis moles Massa dicitur. Hinc Massa vocatur aurum infectum, Gall. Lingot d'or, in Charta Henrici IV. Reg. Angliae ann. 1406. apud Rymer. tom. 8. pag. 441. Charta ann. 1315. ex Bibl. reg.: Item in Massa seu platis argenti tria millia sexties centum sexaginta et decem marchas. Sic etiam Massa ferri, in Charta ann. 1312. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 188. Massae murales, in Instrum. ann. 1270. apud Menesterium Historiae Lugdun. pag. 13. Masse d'un pont, in Lit. remiss. ann. 1450. ex Reg. 186. Chartoph. reg. ch. 49: Les supplians monteront sur la Masse du pont du chastel de la Bruyere, etc.