Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MASSA

MASSA,⁵ Massum, Masa, Masada, Voces ejusd. notionis et originis, ac Mansa, et Mansus, certus agrorum modus, seu, ut quidam volunt, conglobatio ac collectio quaedam possessionum ac praediorum, quam Graeci σύγϰτησιν vocant. Murator. Ant. Ital. tom. 2. col. 1245: Unio aliquot praediorum atque unum interdum praedium; quo sensu vox saepe occurrit in chartis Longobardicis antiquissimis et apud Marinium in Diplom. papyr. ubi vide not. 7. ad chart. 91. col. 300. Gloss. Lat. Graec.: Massam, σύνϰτησιν. Ita enim legendum. Will. Brito in Vocab.: Massa, villa vel casula. Senator lib. 5. Epist. 12: Palentinam Massam, quam eis pro compensatione largitas nostra transfuderat. Anastasius Biblioth. in S. Sylvestro PP.: Massam Garilianam in territorio Suessano, praestantem singulis annis solidos quadringentos. In Zacharia PP. pag. 79: Donationem in scriptis de duabus Massis, quas Nymphas et Formias appellant, juris existentes publici eidem sanctissimo Papae perpetuo direxit possidendas. Epistola Adriani PP. tom. 3. Hist. Franc. pag. 775: Deprecantes, ut Massas illas, quas ei concessistis, per vestrae auctoritatis largitatem possideat. Concilium Ravennense ann. 904. cap. 8: Patrimonia, seu suburbana, atque Massae et colonitiae, etc. Charta Conradi II. Imper. ann. 1027. apud Illust. Fontaninum in Append. ad Antiquit. Hortae pag. 386: Castellum de Bucciniano in integrum cum ipsa Massa, quam piae memoriae Benedictus Papa in ipso monasterio contulit. Adde aliam Henrici III. Imper. ann. 1040. ibid. pag. 39. Chron. parvum Ferrariense apud Murator. tom. 8. col. 473: Superauxerunt quidam ex Augustis successoribus ipsi Ecclesiae Romanae jurisdictiones et dona. Inter quae dona xii. Massas et plures fundos, ex quibus civitas Ferrariae fluvio Pada contermina constituta mox est... In territorio quidem Ferrariae... Massae xii. sunt inventae, quarum prima dicta est vicus Aventinus, etc. Ubi perspicuum est Massam pro collectione praediorum usurpari. Ita Gregor. Mag. lib. 1. Epist. 41. lib. 5. Epist. 44. et alibi saepe, Petrus Damian. lib. 4. Epist. 10. etc.

Massalicae Casae, id est, simul collectae. Charta ann. 993. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 347: Nos Hugo et Julita jugalibus donamus et offerimus... id est curtem de S. Stephano quae est in burgo Arisa cum viginti et octo similiter Casis Massalicis, cum rebus suis vel cum omnibus ad ipsa curte pertinentibus. Vide an non idem sit quod Massaritiae casae in Massaritia.

Massa, interdum strictius sumitur pro domo, mansione. Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 341: Donavi eis Massam meam in Landegon, et vineam meam et quatuor manentes, etc.

Hinc Maasse et Maaisse, Census, qui ex massis vel domibus percipitur. Charta ann. 1339. in Chartul. eccl. Lingon. fol. 281. r°.: La taille accoustumée à paier en argent chascun an de mes hommes, les gelines, les Maaisses de Chenoue... xvj. Maasses de Chenoue avecques toutes les rentes. Mastau, eodem intellectu, videtur accipi in Lib. cens. castel. Arciac. ad Albam fol. 9. v°.: Autres rentes d'avoines dehues de coustumes chascun an... sur les héritaiges qui s'ensuient,... et en ce sont comprinses les coustumes que l'an dit Mastau. Hinc Terres masaus appellari opinor agros ejusmodi tributo obnoxios, in Redit. comitat. Namurc. ann. 1289. ex Reg. Cam. Comput. Insul. sign. Le papier aux aysselles fol. 4. r°.: Encor i a li cuens rentes des terres Masaus k'on apelle terre des quartiers; si a petis quartiers et grans quartiers. Ibid. fol. 8. r°: Se a li cuens rentes des terres Mansaurs (sic) k'on apelle quartiers; si tient chascuns quartier cinq bonniers. Vide supra Mansionarii, Masnagium et mox Masuragium.

Massus, in Tabulario Angeriacensi: In Castro Metulo 4. Massos de terra arabili. Gallis, Mas de terre.

Massus Meitaerius, et Tertiarius, Qui mediam vel tertiam redituum partem reddit. Chartular. Prioratus S. Petri de Domina fol. 60: Massus Tertiarius (debet) 11. lib. de porco, 2. sol. de multone et 5. spallas... Massus Meitaerius 8. libras de porco et sex denar. de ublias et 4. spallas.

Masus, Eadem notione qua Massa. Testamentum Matfredi Vicecom. ann. 966. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 85: Ad monasterium S. Michaelis de Galiaco remaneant ipsi Masi de Tauro. Charta ann. 1238. ex Tabular. S. Cornelii Compend.: Et sciendum quod in Maso empto denariis Abbatis et Conventus, tenentur facere grangiam bonam... Item granaria in eodem Maso capientia 300. sextarios bladi et amplius... claudent etiam Masum praedictum muro de lapide et terra. Tabular. S. Cypriani Pictav. fol. 116: Inter monachos S. Cypriani et moniales Fontis Evraldi concordatum est de sex Masos terrae, qui sunt Conollio, ut moniales primitus habeant duos Masos, quatuor alii partiantur... Et minus sunt quatuor sextariata terrae. Occurrit alibi.

Massum, neutro genere. Charta Roberti Regis Franciae ann. 20. Regni: In villa, quae nuncupatur Cavannas, tria Massa cum una mansura. Charta ann. 1247. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 714: Ipsi ecclesiae in perpetuum possidenda reliquit, videlicet Massum de Groia, prata de fonte, etc.

Masa. Ugutio: Masa, villa vel casale. Epistola Adriani PP. tom. 3. Hist. Franc. pag. 796: Si vero perfidus Desiderius dudum Rex, non sub integritate, sed tantummodo Masas nobis, quantum reperiri potuit, quas ex antiquitus Romana Ecclesia tenuit, ut nullus ex illis partibus Longobardorum ausus est resistere. Regestum Carcassonense fol. 45: El moulin de Magal, et tous les Mases que li en ay. Hinc Philippus Mouskes in Hist. Franc. MS. hanc vocem usurpavit pro ipsa Masarum familia: De sa gent ot grant Mase ô lui.

Masada. Tabul. Bellilocense in Lemovicibus, n. 83: Dimitto ad filias meas... quatuor Masadas. Vetus Charta apud Dominicum de Praerog. allod. pag. 318: Illas vineas de illa Riveria quinque Masadas. Tabular. Celsinianense: Et tres appendarias, et unam Masadam de vineas ad Berlerias. Charta apud Stephanot. tom. 1. Antiquit. Occitan. MSS. pag. 389: Dono tibi Petro et infantibus tuis las Masadas de Seivraco.

Masagium, Mansio, domus, habitatio, Masure, casa villici, coloni. Monasticum Anglican. tom. 1. pag. 862: Confirmavi unam acram terrae in Wenet, cum Masagiis super eandem acram factis. Charta ann. 1208. in Tabulario Prioratus Belliloci in dioecesi Rothom.: Dedi et concessi quoddam Masagium, quod habebam apud S. Martinum. Occurrit non semel in Tabulario Fiscanensi fol. 46. Charta ann. 1183. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1346: Concessi... monachis ibidem Deo servientibus capellam S. Philiberti de Torpo cum Masagio sex acrarum in foresta Brotoniae et carrucatam terrae. Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 6: Licebit autem dicto Roberto... facere plenam justitiam supra nostrum Masagium et supra nostrum haereditagium. Maissaige et Massaige, in Charta ann. 1279. ex eodem Chartul. tom. 1. pag. 45: Un Maissaige ou tous les edifimens dessus edifiez, lequel Massaige est assis... juste le chemin de nostre Seigneur le Roy. Masage, in alia ann. 1293. ibid. pag. 276: Un Masage oveques les edifices.

Massagium, Domus itidem, mansio. Tabul. Prioratus S. Himerii: Do Massagium et gardinum quod habebam in villa S. Himerii.

Masucagium, Eadem notione crebro in Tabulario S. Egidii Pontis Audomari in Normannia.

Masata, Mansio, domus, mansura, nostris Masure. Curia Generalis Catalaniae Barcinone acta sub Petro II. Rege Arag. ann. 1283. MS. cap. 23: Si tenent Masatam, bordam vel pernatam, etc. Charta Raimundi de Canavellis Domicelli Comitatus Ruscinonensis ann. 1298: Duas partes quarundam Masatarum et bordarum, quae sunt in dicto villari.

Nostris etiam Masage. Lit. remiss. ann. 1449. in Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 311: Le suppliant se transporta en ung ort ou vergier qu'il avoit auprès d'un Masage ou hostel. Saepius vero pro aede coloni cum agris huic adjectis, vulgo Métairie, ut in locis supra laudatis; aut pro agris colendis tantum, ut in Charta Phil. Pulc. ann. 1308. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 338. r°. col. 1: La ferme de Carville o les appartenances... Le treffonz de Masage, où que n'a point d'édifice, ovecques un closet, prisié à vint soulz Tournoys de rente.

Masata de Salinas, Locus videtur, ubi sal confici potest. Charta ann. circ. 989. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 192: Donamus simul in unum aliquid de alodem nostrum sancti Salvatoris Gellonensis... ecclesiam disruptam, quae vocatur sanctam Reparatam, cum una modiata de terra, quae est in circuitu ecclesiae istius, cum una modiata magna de vineas, et cum una Masata de salinas. Vide in Massa 5.