Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MATERIA

MATERIA, Materies, Materiatura, Materiamen, Maeremium, etc. Voces, quae unum idemque significant, materiam scilicet ligneam aedibus aedificandis idoneam: quomodo Graeci ὕλην dicunt. Nam, ut observat Pollux lib. 7. cap. 25. lignorum alia igni et foco destinantur, alia aedificiis: illa ξύλα ϰαύσιμα, hac ὲργάσιμα vocat. Gloss. Graec. Lat.: ὛΎλη ξύλων, materia. Alibi: Ξύλα ἐργάσιμα, ligna fabricaria. Vide leg. 55. D. de Legat. 3.

Materia, in Gloss. Lat. MS. exponitur trabes. Cornelius Fronto: Materies, animi est; materia, arboris: et materies qualitas ingenii, Materia fabris apta. Vegetius lib. 2. cap. 25: Secures, ascias, serras, quibus Materia ac pali dedolantur. Materiam dedolare, lib. 3. cap. 4. Adde lib. 4. cap. 14. Pactus Legis Salicae tit. 27: Si quis in silva Materiam, aut ligna furaverit, etc. Ubi aut, nihil aliud sonat quam et, ita ut idem sit materia cum ligno, quidquid dicat Wendelinus. Lex Salica tit. 8. habet nude materiamen. Capitulare de Villis cap. 3: Non corvadas, non Materiam caedere. Charta ann. 1180: Willelmus dominus Montifortensis concessi ut habeat Abbatia S. Jacobi phaselam in aqua ad deferenda ligna ad usum suum et ligna ad Materiam, quae habuerit de concessione mea. Diploma Theoderici Franc. Reg. ann. 724. apud Eccardum Orig. Habsburgo-Austr. col. 111: Ut nullus ibidem campas facere, nec porcos saginare, nec Materiam succidere, neque ipsius fines penitus irrumpere praesumeret. Hispani Madera dicunt, ut observat Bivarius ad Chronicon Marci Maximi pag. 315. Gloss. Lat. G.: Maleriae, ξυλεία. Differt vero materia a tabulatis: nam materiae nomine trabes intelliguntur; tabulatorum vero asseres. Vide Jacobum Gothofredum ad leg. 15. Cod. Th. de Extraordin. muneribus. (11, 16.)

Materies, eidem Vegetio lib. 2. cap. 10. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 148: Dedi illius Materiem in Escalada in perpetuum ad aedificia sua et caetera omnia necessaria domus suae. Tom. 1. pag. 821: Et ligna et Materiem ad omnia necessaria sua, et ad domos suas aedificandas.

Materiarius, Faber lignarius, in vet. Inscript. apud Gruter. 460. 7. et apud Plautum in Milite glorioso.

Alia Inscript. in Diar. Ital. Montisfalc. pag. 391. Negotianti Materiario. Ubi solidae mercis propola, Gall. Marchand en gros, intelligendus videtur.

Materiaria Mansio, ex Materia, seu ligno confecta. Willel. Tyrius lib. 12. cap. 25: Et ejusdem rugae aliam partem, et unam Materiariam, et duas lapideas mansiones habentes.

Materiare, Ex ligno conficere, apud Vitruvium lib. 5. cap. 12: Eaque aedificia minime Materianda sunt propter incendia. Charta ann. 1362. ex Reg. 93. Tabul. regii n. 39: Et concessit eis.... nutrimentum omnium pecorum et animalium et ad Materiandum et ad omnes illos usus.

Materiatura, Lignea materia, apud eumdem Vegetium lib. 4. cap. 2.

Materiamen. Lex Salica tit. 8. § 4: Si quis in silva alterius Materiamen furatus fuerit, aut incenderit, etc. Lex Ripuar. tit. 76: Si quis Ripuarius in silva communi... Materiamen vel ligna fissa abstulerit, etc. Appendix 2. ad lib. 4. Capitular. Caroli M. de Materiamine ad naves faciendum. Capitulare de Villis cap. 62: Quid de axilis, et alio Materiamine, etc. Adhalardus in Statutis Corbeiensib. lib. 1. cap. 7: Boves et reliquam pecuniam habeat... unde possit molinum construere, et omne Materiamen, quod ad illud molinum emendandum pertinet, adducere. Charta Archiepiscopatus Remensis: De Materiamine carrucas 5. Epistola, quae habetur tom. 2. Hist. Franc. pag. 665: De plumbo autem et Materiamine similiter demandate. Materiamina lignorum, in Vita S. Faronis Episcopi Meldensis cap. 130. Adde Chartam Dagoberti Regis Franc. apud Henschenium de Tribus Dagobert. pag. 28. Ab hac voce appellarunt nostri omne lignum silvae aedificiis idoneum Bois marmentau, ut Consuetudo Andegav. art. 36. 103. 113. 497. et Cenomanensis art. 116. et 124. et Marmau, Burbonensis art. 264.

Maderame, in chart. ann. 779. apud Neugart. in Cod. Dipl. Alem. tom. 1. pag. 67. num. 72. Vide Madera.

Maeremium, Maremium, et Meremium, Quaevis materia lignea, aedificandis domibus apta, seu quodvis materiamen, unde vocabuli origo; nostris Merrien, ut in Consuetud. Comitatus sancti Pauli art. 21. vel Marrian, ut in Ambian. art. 210. Mairan, Occitanis: Marren, in Charta Godefridi Lingonensis Episcopi apud Chiffletium in S. Bernardo, ubi Perardus pag. 256. habet Marremum. Charta fundationis Armethaytensis Monasterii in Cumbria, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 324: Concessimus etiam eisdem Monialibus communiam pasturam cum omnibus animalibus suis... per totam forestam, capiendis ibidem sufficientem Maeremium pro omnibus suis aedificiis, etc. In Additam. ad Matth. Paris.: Inquiratur de extractoribus vel venditoribus buscae, Maeremii et carbonis de foresta. Adde tom. 2. Monastici Angl. pag. 143. tom. 3. pag. 15. Charta ann. 1337. apud Rymer. tom. 4. pag. 730: Ac sub confidentia Maeremii illius, facturam praedictae galeae jam incepi fecerimus. Alia apud Madox Formul. Anglic. pag. 148: Pro reparacione ejusdem molendini sufficiens Maeremium ad custagia ipsius Johannis cariandum.

Maerennum. in Charta ann. 1348. apud Rymer. tom. 5. pag. 6: Nec non et Maerennum et buscam pro cleiis, pontibus, bordis, etc.

Mairannum. Vide Mastz.

Maremium, apud Thomam Walsinghamum pag. 104. Mareimum, tom. 2. Monastici Angl. pag. 286.

Marienum. Charta Communiae S. Quintini ann. 1237. ex Chartular. S. Quintini in insula pag. 156: Et illas tres kaherias et planketas et ventalia tenentur suis sumptibus de omni marieno necessario et de omni carpentatione in perpetuum detinere.

Meremium. Ingulfus: Fecit ipse de eodem Meremio plurima, pulcherrimaque aedificia. Henricus de Knyghton in Ricardo II: Fecerat unum bastile de Meremio. Charta ann. 1310. apud Madox Formul. Anglic. pag. 384: Et ad capiendum necessaria mea de Meremio ad carucatas, carras, etc. Meremium grossum et parvum, in Charta ann. 1403. ibid. pag. 124.

Merenium, in Chron. Joan. Whetham. edit. Hearn. pag. 534: Et ad ereccionem sive fabricationem capellae istius, ultra Merenium, etc.

Maheremium, in Fleta lib. 2. cap. 41. § 9: Maheremium aut buscam de foresta.

Mahermium, in Litteris Henrici VIII. Regis Angl. ann. 1530. apud Rymer. tom. 14. pag. 369: Ac pro captione et provisione quorumcumque Mahermii, petrarum sive lapidum, etc.

Marrenum, in Chronico Rotomag. a Labbeo edito ann. 1227. Charta Petri Comitis Autissiodor. ann. 1229. apud Thomasserium Consuet. Bituric. pag. 709: Et semel in anno michi usque aducent Marrenum vel ligna de Fretoy apud Mailliacum villam. Computus ann. 1247. ex Tabul. Capituli Autissiodor.: Ultra hoc quod necessarium est Capitulo ad Marrenum clausi reponendum.

Meremum. Charta Theobaldi Comitis Blesensis ann. 1215. ex Tabul. Calensi pag. 170: Dedi ei siquidem Meremum in foresta mea de Hez capiendum.

Merrenum, in Charta Philippi Augusti ann. 1209. lib. 2. Hist. Parisiensis.

Marramentum, Eadem notione. Inventar. Chartar. reg. ann. 1482. fol. 307: Littera decani et capituli Turonensis de Marramento eis concesso de gratia in foresta de Taleio. De anno 1241. Arest. parlam. Paris. in Reg. Olim ann. 1290. fol. 88: Jus non habeo arrestandi vel impediendi ne major vel communia et jurati S. Joannis Angeliacensis possint emere Marramentum, et illud extrahere a dicta villa Burdegalae et Wasconia. Occurrit praeterea in Lit. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 601. art. 16.

Merramentum, in Charta ann. 1260: Merramentum etiam quod habet idem Abbas (Sangerm.) et eidem Guillermo jam tradiderat, ut dicebat, scilicet duo millia et centum de chevrones, etc. Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 74: Et si eam (grangiam) pejorari permitteret, dicti monachi possent capere Merramentum domus et petram de circuitu, etc.

Merreamentum. Vita S. Yvonis tom. 4. Maii pag. 595: Ubi tam pii et sancti operis Merreamenta scissa sumptaque sunt.

Merrementum. Statuta Eccles. Nivern. ann. 1246. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1071: Inhibemus, ne quando legitur Biblia secundum Ecclesiae vestrae usum, clerici aliqui seu Canonici Merrementa seu ligna aliena comburere praesumant.

Merremium operatum et non operatum, in Charta Roberti Comitis Drocensis et Yolendis uxoris.

Muremium, perperam pro Maremium, in Quoniam Attachiamenta cap. 30.

Merannum, Eodem significatu. Charta ann. 1261. apud Perardum in Burgundicis: Ad omne genus lignorum et Meranni. Mox: Merannum et omne genus lignorum in omnibus et singulis dictis nemoribus... percipiant.

Merennum. Computus ann. 1425. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 575: Et in diversis hominibus conductis ad deponendum et extrahendum vetus Merennum, massam et lapides. Occurrit iterum ibidem pag. 577.

Marronner, in Charta Gallica ann. 1277. apud eumdem Perardum pag. 541. materiamen ex silvis auferre: Fors les bois de vente, qui en sont excepté, sauf ce que nostre dite Dame y ay son usaige por affoer, por maisonner por Marroner, et por la paisson de ses pors.

Maronage, Droit de Maronage, Jus ligna in nemoribus pro aedificiis exscindendi. Charta ann. 1622: Que les bois en seront distraits esquels elle ne pourra rien prétendre, sinon pour son chauffage, Maronage et pesselage.

Mairien et Marriens, passim Scriptoribus nostris. MS.: Merriens à traire et fust porter, Chevilles faire et bois doler. Johannes de Mehun in suo Testamento: Helas quand je regarde mon estat premerain Coment Dieu me fist homme qui n'estoie rien, Et de si vile matiere, et de si vil Mairrien, Bien devroie aimer Dieu, au mains au derrain. Galterus de Mets in Mappamundi MS. cap. 42: Un haut mont en Ermenie a, Ou l'arche Noé reposa, Encore y treuv'on assés Du Mairien ou elle fu faite. Guignevilla: Qui de Marrien mestier aroient, Ou qui busche à ardoir vaurroient. Philippus Mouskes de Simone Comite Montisfortis: Et li Quens i ert à ses engiens, U il faisoit traire Mairiens, De la rebombe d'une pierre, Fut conseus el cief derriere. Vetus versio Gallica AEgidii de Roma de Regimine principum cap. 19: Et se doiton avoir grant plenté de fer et de Mairien pour faire engins necessaires. Adde cap. 17. et Gloss. ad Villharduinum.

Materia, Surculus, in re agraria. Pallad. de Re rust. lib. 6. tit. 2: Non autem amplius resectae et pullulanti viticulae, quam duae vel tres Materiae relinquantur. Utitur etiam Columella.

Materia Franca. Consuet. Norman. part. 1. cap. 26. ex Cod. reg. 4651: Ex institutione autem fit successio, quando feodum ex institutione facta ad alium revertitur, quam ad haeredes possidentis: et hoc maxime attenditur in dotibus et viduitatibus secundum villarum consuetudines, ut apud Bajocas fracta feste, domorum possessio, quae sine franca Materia est constructa, ad dominum, de quo tenetur, debet revenire. Quid sit vero Materia franca aperte declaratur in Gallico: Qui est sans franche Matiere, c'est sans carrel et sans mortier. Quo etiam sensu intelligenda videtur vox Matiere, in Stat. ann. 1366. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 720. art. 11: Maçonnerie, charpenterie, couverture, Matieres, service pour ce faire, etc.

Materia Grossa, Stercus humanum, nostris etiam Matiere. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 695: Quadam necessitate dictum Johannem cogente pro grossa Materia et urina faciendis, in quodam parvo nemore prope dictum iter ivit.

Materia, pro Fermento, quo cerevisia conficitur. Vide supra in Maeria 4.