Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MATRIMONIUM

MATRIMONIUM, Uxor. Marcellus Empir. cap. 13: Augustam constat hoc usam Messalinam, deinde aliorum Caesarum Matrimonia hoc dentifricio usa sunt. Sulpitius Severus lib. 1. Hist.: Ac naturae suae originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, Matrimoniis se mortalibus miscuerunt. Eodem libro: Disciplinaeque immemor, Matrimonia ex victis assumere....... occoepit. Ita ibidem Conjugium eadem notione usurpat: Cum adversum interdictum Dei ex alienigenis Conjugia cepisset. Utuntur Suetonius in Caligula cap. 25. Florus lib. 1. cap. 1. Justinus lib. 3. ubi de Lycurgo, et Augustinus Serm. 185. Ita Ammianus lib. 17. conjugium usurpat, ubi de terrae motu Nicomediensi: Interim clamoribus variis excelsa culmina resultabant, queritantium Conjugium, liberosque, et si quid necessitudinis arcte constringit. Sic idem Scriptor Sacerdotium, pro Sacerdote usurpat ibidem pag. 98.

Matrimoniorum Commutatio. Vide Uxorare.

Matrimonium, pro bonis ex successione materna: Matrimoine. Biens matrimoniaux, in Consuetudine Juliodunensi cap. 25. art. 1. cap. 29. art. 23. Materna bona, in Legibus Wisigoth. lib. 4. tit. 2. § 5. 13. Vetus Charta apud Will. Hedam in Bernulpho Episcopo Trajectensi: Cum omni haereditate patrimonii et Matrimonii sui, etc. Innocentius III. lib. 1. Epistol. pag. 124: Cum in diversis Ecclesiis jus obtineat patronatus, in quadam Capella sua de Rupetra, quae est in suo proprio Matrimonio constructa,... proposuit Canonicos instituere seculares. Usos hac voce eadem notione Suetonium, Valerium Maximum, et Senecam, quidam contendunt, tametsi secus videatur Casaubono ad Suetonium, qui eos ex corrupta codicum lectione deceptos existimat. Vide Christoph. Colerum Parerg. cap. 6. Le Roman de Vacce MS.: Anjou out et le Maingne de son droit patremoingne, Normanz et Engleiz out de son droit Matremoingne.

Matrimonium Contradictum, Interdictum, vetitum. Charta ann. 1212. tom. 2. Hist. Eccles. Meldens. pag. 102: Abbas Resbacensis... exercebit jurisdictionem, quatuor exceptis, videlicet crimine haereseos, sacrilegio, contradicto Matrimonio, et poenitentiis quae ad Episcopum pertinent. Vide Contradicere.

Matrimonium Praesumptum, Vocatur quando cognoscit quis carnaliter sponsam, cum qua sponsalia fecerat de futuro, in Statutis Eccles. Cadurc. et aliarum apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 719. ubi et matrimonii etymon sic proponitur: Dicitur autem matrimonium matris munium, id est officium. Et denominatur magis a matre quam a patre, quia in principaliori bono matrimonii, scilicet in prole, magis laborat quam pater: nam proles ante partum est matri onerosa, in partu dolorosa, et post partum laboriosa.

Matrimonium Tale Quale. Nostris Tel quel despectum sonat; unde Matrimonium tale quale conjugium impar et dignitati personae non conveniens significare videtur; verum hic opposito sensu intelligendum opinor: quandoquidem materna haereditate neptem privare tentat amita, quod illa non dicebat se natam ex matrimonio tali quali decebat; atque proinde legitimam se esse matris haeredem. Assis. Fales. ann. 1236. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 20. v°. col. 1: Amita petens breve de nova escaeta tanquam propinquior haeres, debebat habere sesinam de haereditate sororis suae contra neptem sesitam, pro eo quod neptis non dicebat se natam ex Matrimonio tali quali.

A Lat. Matrimonium, nostri Matrimoine, pro vulgari Mariage, dixerunt. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 212: Frere Guillaume de S. Benoît religieux du moustier S. Martial de Limoges,... nez de bons parens et de loyal et légitime Matrimoine, etc.

Matrimonium contrahere cum capite damnato si puella offerret, reum a morte liberabat, modo literae remissionis a rege concederentur. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 271: Hennequin Doutart a esté condempné par nos hommes liges jugans en nostre cour à Péronne... à estre trainé et pendu. Pour lequel jugement entériner, il a esté trayné et mené en une charette par le pendeur jusques au gibet et lui fut mis la hart au col; et lors vint illecques Jehennete Mourchon, dite Rebaude, josne fille, née de la ville de Hamaincourt, en suppliant et requérant audit prévost ou son lieutenant que ledit Doutart elle peust avoir à mariage, ou cas qu'il nous plairoit; parquoy il fu ramené et remis ès dites prisons.... Par la teneur de ces lettres remettons, pardonnons et quittons le fait et cas dessus dit. Ejusdem moris alia exempla habentur in Lit. ann. 1376. ex Reg. 109. ch. 49. et 276. Reg. 150. ch. 144. rursum in aliis ann. 1419. Consule Chasseneuz in Consuet. Burg. de Justitiis rubr. 1. § v. num. 96. et 99. pag. 239.

Matrimonium dirimitur, cum unus conjugum inhabilis probatur ad actum matrimonii. Lit. ann. 1373. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 173: Et il soit advenu, depuis que ladite maison fu ainsi rédifiée par ledit Thevenin, que séparation ait esté faite par la court de l'Eglise de lui et de ladite Gillon sa femme, pour ce que trouvé fu que icelle n'estoit pas abile d'avoir compaignie d'omme, par la faulte d'elle, etc.

Matrimonialis Benedictio, quia sacramentalis est, iterari non debet, in Stat. MSS. S. Flori fol. 5. Cujus decisionis ratio subjicitur ibid. fol. 32. v°: Quia caro semel benedicta trahit ad se non benedictam; cum per carnalem conjunctionem effecti fuerint una caro... Sacerdos vero, qui contrarium fecerit, ab officio beneficioque est suspensus et de jure ad sedem Apostolicam mittendus. Theologis haud sane probabitur quod legitur in iisdem Stat.: Quia non per hoc sacramentum (matrimonii) confertur gratia, sed per alia sacramenta. Tempus vero, quo concedenda est benedictio nuptialis definitur ibid. fol. 32: In fine Missae benedictionem recipiunt nuptialem, postquam sucerdos susceperit Christi corpus et sanguinem, et non ante, ut in Missalibus continetur.

Matrimonium, Conjunctio, permistio. Arnauldus in Rosar. MS. lib. 2. cap. 8: Aqua tamen abluit et dealbat terram, faciens Matrimonium tincturarum.