Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MATRONA

MATRONA, Uxor. Glossae antiquae MSS.: Uxor, Matrona, conjux. Idatius in Fastis de Cynegio Consule: Cum magno fletu totius populi civitatis deductum est corpus ejus ad Apostolos 14. Kal. April. et post annum transtulit eum Matrona ejus Achantia ad Hispanias pedestre. Julius Africanus lib. 9. Histor. Apost. pag. 115: Treptia, quae erat uxor Regis, et Mygdonia Charisii Matrona, etc. Historia S. Appollinaris Mart.: Matrona vero cujusdam Tribuni militum nomine Thecla, etc. Messianus in Vita S. Caesarii Arelat.: Illustrissima feminarum Agressia Matrona ejusdem viri, (Liberii Patricii.) Charta ann. 579. ex Tabulario S. Benigni Divion.: Godinus et Matrona sua Lantrudis. Alia ann. 632: Ego illustris vir. Ermenbertus, ejusque Matrona Ermenoara, etc. Exstant apud Perardum in Burgundicis pag. 5. 7. Tabular. S. Vitoni Virdun. pag. 1: Illuster vir Pipinus ejusque illustra Matrona Plectudris. Charta Theoderici Regis ann. 677. tom. 3. Gall. Christ. inter Instr. col. 28: Per consensum vel voluntatem illustris viri Amalfridi, vel Matronae ipsius Childebertanae seu et filiae eorum Aurianae Abbatissae, etc. Adde Gennadium de Ecclesiast. dogmat. cap. 72. Usus est etiam Martialis lib. 8. Epigram. 12: Inferior Matrona suo sit, Prisce, marito,   Non aliter fuerint femina virque pares. Vide Dionysium Salvaingum in Ibin. pag. 71. et infra Matroneum.

Matronari. Archithrenius lib. 8. cap. 6: Prominet in specie Majestas, sobrius oris Matronatur honor.

Matrona, pro Matrix. Matth. Paris ann. 1248: Cathedralis Ecclesia B. Petri in Colonia, quae est omnium Ecclesiarum, quae sunt in Alemannia, quasi Mater et Matrona, usque ad muros incendio est consumpta.

Matrona, Patrona. Vita B. Columbae Reatinae tom. 5. Maii pag. 360 *: Imitata pariter est Senensem illam eximiam virginem Catharinam, alumnam ejus et Matronam.