Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MEMBRO

MEMBRO, (MEMBRARE) Instruere, ornare, Gall. Garnir. Lit. remiss. ann. 1352. in Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 355: Item unam zonam de serico Membratam de argento et esmaudis. Aliae ann. 1366. in Reg. 99. ch. 1: Cepit duas zonas de serico, argento stofatas et Membratas, et plures alias res et bona.