![]() |
Membra Volatilia, Quae motum habent. Leges Opstalbomicae cap. 18: Mutilationes Membrorum volatilium, ex indignatione factas, utpote oculorum, pedum, manuum vel labrorum, puniantur, sicut de homicidiis est praemissum.
Vita et Membrum: Formula usitata in hominiis, qua vassallus domino cavet, ne vita ei eripiatur, aut in membris laedatur, curam praecipuam se adhibiturum. Regestum Tolosanum Camerae Comput. Paris. fol. 1. et alibi passim: Omnia servitia quae fidelis vassallus facere debet bono domino suo fideliter exhibendo, et specialiter vitam et Membrum vobis per solennem stipulationem bona fide promitto, et inde ligium homagium vobis facio, etc. Vide Hominium.
Membrum, Pars alterius, vel quod ab alio dependet. Charta ann. 1442. apud Madox Formul. Anglic. pag. 147: Manerium de Rakell cum omnibus suis Membris et pertinenciis suis. Ibidem non semel occurrit. Hinc
Membrum Loricae, Pars feudi loricae, atque ut definitur in veteri Jure municipali Normanniae MS. 1. part. sect. 3. cap. 23: Membre de fieu de Hauberc est l'uitisme partie del fieu de Hauberc, et toutes les autres parties qui sont contenues sous le menoor Membre, si come la septisme partie de la sisisme, et ces autres ensuivantes. In nova Consuetudine art. 336. et 360. licet feuda omnia nobilia dividi non possint, si feminae tantum haeredes supersint, feuda loricae inter eas dividi possunt usque in octo partes, quae Membra loricae appellantur, atque teneri per Membrum loricae dicuntur, ut habet Charta Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1308. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1197. eoque casu habet unumquodque membrum, jus curiae, usagium, jurisdictionem, et gagium-plegium. Charta Philippi Augusti Regis Franc. ann. 1218: Exceptis boscis et feodis loricae et Membris feodorum loricae, etc. in Herouvalliano Regesto fol. 176. Vide Feudum.
Hinc Tenir par membre dicitur, cum feudum inter plures dividitur. Charta Phil. Pulc. ann. 1298. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 42: Les fiez et les arrerefiez de la chastelerie d'Eureues (Evreux) tenuz par Menbre ou par demi Menbre, ou par baronnie, ou en autre maniere nu à nu du conte d'Eureues.